BCCCAP00000000000000000000546
§ II.-DE POSSIBILITATE ET COGNOSCIBILITATE VATICINIORUM 110. Connexio materiae.-Diximus supra (n. 82) miracula et vatici– nia esse criteria primi ordinis; postquam igitur de possibilitate et cog– noscibilitate miraculorum physicorum egimus, aliquid dicendum restat de miraculis intellectualibus, scilicet de vaticiniis seu prophetiis; bre– viter tamen de hac re tractabimus, quia ea quae ad rationem commu– nem miraculi spectant, non est cur bis repetamus; agendum nobis est in praesenti de possibilitate et cognoscibilitate vaticiniorum; sit igitur the– sis sequens. THESIS 8.n: Vaticinia fieri possunt (I); eorumque veritas historica (II), phi– losophica (III) et relativa (IV) ccrto cognosci possunt. 111. Explicatio terminorum.- Vaticinium idem est ac prophetia. Prophetia vero, multipliciter sumi potest, sensu videlicet etymologico, vel sensu lato, 1mmo et latissimo, et sensu stricto. Sensu etymologico.-Haec vox «propheta» derivatur, ut videtur, a ver– bo ;:po:pcp.[, et significat: vice alterius praedicere; alii vero derivare fa– cinnt a 1tpoq,atvEtv praelucere, manifestare quod apparet coram... In versione LXX ;:poyi¡r~ significat interpretem Dei, vel etiam videntem visionem divinam (1). Haec vox «propheta» sensu latissimo, apud paganos, accipitur pro quacumque manifestatione rei arcanae vel occultae; in Sacra Scriptura, nomine prophetae veniunt etiam illi qui instinctu quodam divino popu– lum adhortantur, vel canticis laudant Deum (2). ,.._......,.... ____ (1) A. CüNDAMIN, I'rophétisme, DAFC, col. 386 sqs. (2¡ «Post hace venies in collem Dei, ubi est statio Philistinorum... ; et cum ingre;)sus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descen– dentium de excelso, et ,1ntc eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citllaram, ipsosque prophetantes. Et insiliet in te Spiritus Domini, et pro– phetabis cum eis, et mutaveris in virum alium>, (I Sam 10, 5, G). «Qui propllet'.lhant in citharis. et ps'.llteriis... sibi officio eervientes... qui in cithara prophetabant super confitentes et !andantes dominum)) (I Par '25, 1, 3). «Omnis vir orans, P.ut prophetans velato capite, deturpat caput suum» (I Cor 11, 4). ((Qui prophetat hominibus, loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolati::wem)) (I Cor 14, 3; cfr. v. 4, 24, 31, 39). Nihil ergo de manifestatione futuri eventus omnibus creaturis occulti.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz