BCCCAP00000000000000000000546

94 DE COGNOSCIBILITATE MIRACULORUM, th. 7.a, n. 109 Objectio 7.ª: Miraculum, affirmatur in thesi, est argumentum quo existentiam doc– trinae revelatae probare intenclimus. Sed, ex alia parte, ad hoc ut veritas philosophica. miraculi nobis constet, requiritur probatio genuinitatis doctrinae. Jamvero, in hoc modo procedendi datur circulus vitiosus. Ergo. Respondeo: Circulus vitiosus revera adesset, si per miraculum quoddam genuini– tas determinatae doctrinae probaretur, et, e converso, per eamdem doctrinam character miraculosus praedicti operis demonstraretur. Sed in nostro casu id minime occurrit, nam hoc tantum dicimus: si ex vero miraculo, in favorem cleterminatae doctrinae patrato, nobis constet talem doctrinam esse veram, nobis etiam constabit de genuinitate hujus doctrinae; e converso, si aliuncle de genuinitate doctrinae certi simus, eo ipso nobis constabit de falsitate miraculi in favorem doctrinae con– trariae adclucti. Aliis verbis : miraculum ostendit, et quidem positive, originem clivinam doctrinae in cujus favorem fit; doctrina vero, negative tantum probat veracitatem miraculi; sic, e. g. si doctrina est evidenter falsa, falsa quoque erunt miracula quae in hujus confirmationem fieri dicuntur. Objectio 8.a: Si revera miracula sunt criteria verae religionis, quare hodie in fa– vorem ipsius non operantur? Ucspondeo: Miracula maxime necessaria erant in ipsis primorcliis religionis chris– tianae, non vero in nostris temporibus, eo quocl fieles christiana eousque in tato orbe sese extenclerit ut omnibus sufficienter nota clici debeat; ex alia parte, fieles chris– tiana ad ejus conservationem novis miraculis non indiget, nisi admittere velis mi– raculum omnium maximum, quod consistit in ipsa existentia ipsius Ecclesiae Catho– licae, quae, uti pastea demonstrabitur, depositum revelationis incolume custodit. Tamen, quisnam poterit negare adesse etiam nostris diebus miracula physica, intellectualia et moralia? In memoriam sufficiat revocare millia miracula in sanc– tuariis marianis patrata, e. g. Lapourdi, Fatimae, etc., et in canonizationibus sanc– torum. (lbjectio 9.ª: Sicut malus sacerclos sua potestate consecrandi vel absolvencli, Deo ita permittente, abuti potest, sic pariter thaumaturgus clono gratuito miracula pa– trandi abuti potest; qua in casu semel admisso, jam nobis numquam constare posset de vero miraculo tamquam sigillo divino religionis. ReRpondeo: Neganda est omnino paritas, nam Deus, absque uilo periculo erroris communis in re funclamentali, permittere quidem posset determinatum sacerclotem sua potestate consecrandi vel absolvencli abuti (id tamen non permitteret si ageretur de omnibus sacerdotibus et quiclem spatio sat diuturno), sed non potest Deus per– mittere ut aliquis thaumaturgus miracula perficiat in favorem alicujus religionis falsae, nam eo ipso Ipse Deus ut falsarius habendus esset, quandoquidem doctrinam falsam suo sigillo confirmaret. «Nonne cwn omni fiducia Deo dicere possumus: Domine, si error est, a te de– cepti surnus; nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirrnata sunt et talibus, quae nonnisi per Te fieri possunt» (20). (20) s. BONAV., Op, omn., V, 56.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz