BCCCAP00000000000000000000546

X PROOElvUUM horno elevatus est ab initio suae creationis; immo etiam ipsae scientiae naturales nequidem intimam naturam mundi introspicere videntur, quandoquidem capaces non fuerint praesentiendi realitatem illam quam Paulus his verbis annuntiat: «Scimus enim quod omnis creatura inge– miscit et parturit usque adhuc ... Scimus autem qzwniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum» (Ad Rom 8, 28). Omnes creaturae, praesertim vero horno, eo quod fuerint a Deo Uno et Trino creatae, debent aliquo modo, etsi remotissimo, naturam intimam Dei reflectere. et eo quod ad Deum ipsum, benignitate summa, fuerint ordinatae, habere debent finem, suas vires naturales penitus transcen– dentem; in his igitur circumstantiis, finis omnis creaturae, speciatim: vero hom:inis. et quidem: unicus, a Deo ipso intentus, finis est superna– turalis, consistens in visione beatifica Dei. Quae cum ita sint, vere dicendum: est mundum universum omnem– que creaturam: esse veluti supernaturalizata, ad quorum: proinde cogni– tionem: aliam scientiam statuere debeamus, talem scilicet quae res su– pernaturales et divinas investiget, eo quod hic mundus supernaturalis sit tum Philosophiae tum: scientiis naturalibus penitus im:pervius et absconditus. Nunc autem:, haec scientia, omnibus scientiis excellentior,. est Sacra Theologia. En igitur habes, benevole lector, hortum florentissimum, fructibus copiosissimis et undequaque dulcissimis refertum; en habes templum no– vum Dei, in quo animus noster veluti in exstasim rapitur, eo quod tem– plum Dei sit fulgoribus et mysteriis plenum... At cum intrare velis in hocce templum, ecce tibi occurrit ipsius petra angularis scilicet alpha et omega, principium et finis cujuslibet creatio– nis, centrum denique SSmae. Trinitatis et totius nostrae scientiae theo– logicae, CHRISTus, inquam, <·qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia ... ; omnia per ipsum creata sunt et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant .. . » (Ad Col 1, 15 sqs.). Quamobrem necesse est ut nostra sacra Theologia sit scientia vere christiana, eo quod Christus, Verbum incarnatum, sit primo principium: logicum, eo quod ipse nobis communicavit vitam Dei intimam suasque relationes cum tota creatione, et secundo, principium ontologicum nos– trae scientiae Theologicae, eo quod Verbum Dei, qua incarnatum, est exemplar Dei ad cujus imaginero cuneta fuerunt creata et simul fons totius gratiae ad nos usque derivatae juxta illud Joannis: «Et de cujus plenitudine omnes accepimus» (Jo 1, 16); in tantum enim ordinem: supernaturalem nos participamus, in quantum de plenitudine Christi accipimus, et in tantum cum gloria Ejus erimus, in quantum cum Ipso conjuncti simus. «In ipso enim, ait noster Seraphicus Doctor, Stus. Bo– naventura, est thesaurus omnis essentiae, omnis sapientiae, omnis gra– tiae, omnis gloriae>> (Sermo III, De SS. Corpore Christi, n. 10; vol. 5, pag. 563). Antequam igitur in hoc Sacrae Theologiae sanctuarium ingredia– mur, non tantum oculos, sed et cor nostrum extollamus erga illum qui, qua Deus, medius est inter Divinas Personas, Patrem scilicet et Sane-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz