BCCCAP00000000000000000000546

DE COGNOSCIBILITATE MIRACULORUM th. 7.ª, n. 109 93 Respondeo: al Verum est quod multa in natura physica inveniantur adhuc pe– nitus secreta et abscondita, sed hoc minime impedit quominus sciamus talem vel talem effectum capacitatem totius naturae physicae absolute superare, e. g. si quis mortuus ad vitam redeat. bl Si eventus supra capacitatem naturae physicae, in se, non sit, tamen modus qua id fíat, omnino inexplicabilis esse poterit; e. g. si quis, leprosus, sub imperio thaumaturgi, statim sanus fíat. Quisnam enim, etsi incredulus, haec omnia aliaque hujusmodi viribus physicis occultis sincere adscribere poterit umquam? Objectio 2.a: Miraculum tandem aliquando consistit in suspensione divina legum naturalium. Sed hoc est impossibile, nam immutabilitas eodem modo se habet in ordine physico quam in ordine morali. Jamvero ardo moralis est omnino immutabilis. Ergo et ordo physicus immutabilis quoque dicendus est. ltl'spondeo: Leges physicae, sicut supra dictmn est, sunt contingentes; proinc'.le, earum auctor poterit, pro lubitu, eas mutare. Leges vero morales, quia in divina sanctitate immutabili fundamentum habent, sunt prorsus immutabiles; e. g. Deus est amandus, non potest in llanc aliam legem mutari: Deus est odio hctbendus. Objectio 3.ª: Miraculum est factum contingens et simul fundamentum fidei; jam– vero fides est aliquid ad salutem omnino necessarium. Quomodo igitur, quod dicitur et est contingens, fundamentum rei necessariae dici umquam poterit? Ite'lpomleo: Fundamentum fidei est testificatio divina, et ideo credo Deo affir– manti et attestanti, non vero miraculo praesenti; tamen Deum locutum esse, mi– raculo comprobatur. Oh_ifctio 4.a: Sed miraculum, ut factum supernaturale, est objectum fidei; jam– vero objectum fidei non potest argumento quodam. historico demonstrari (Ita Loisy). Responden: Objectio sophismate laborat, nam in miraculo duplicem aspectum considerare po,umus, aspectum videlicet supernaturalem et aspectum sensibilem; qua supernaturalem, miraculum est aliquid invisibile, naturam et sensus omnino transcendens; qua sensibilem, est factum sensibile divinitus effectum; hinc sub hoc aspectu cadit sub sensibus, et ideo demonstrari potest argumentis historicis. Ohjectio 5. 0 : Multa quae hodie quilibet puer capere potest, e. g. factum televisio– nis, olim tamquam vera miracula reputarentur. Parí modo arguere licet, quod hodie tamquam miraculum admittitur, crastina die facillime intelligi poterit, quando sci– licet scientia physica novos progressus fecerit. Consequenter, numquam de vero mi– raculo certi esse possumus. Rr.spondeo: a) Et hoc indicat quod in rebus dijudicandis caute procedendum sit, sicut semper fecit Ecclesia Catholica. b) Supponamus olim, e. g. aetate Christi, phaenomenon televisionis locum revera habuisse. Nemini est dubium quod illud factum ínter miracula computandum foret, nam tune temporis secreta naturae hominibus erant omnino impervia. e) In thesi probatum jam fuit miracula primi ordinis capacitatem naturalem to. tius naturae creatae semel pro semper excedere. Si vero ageretur de miraculis secundi ordinis, tune ad alias circumstantias con– cretas attendendum esset, ut in ipsa thesi dictum jam fuit. Ohjertio 6.": Quaelibet religio sua miracula demonstrativa affert. Ergo non dantur certa argumenta in favorem unius tantum religionis. RPspondeo: Miracula afferre non satis est; eorum quadruplicem veritatem rigo– rose adhuc probare oportet. Si forte in aliqua falsa religione miraculum authenticum nihilominus factum fuisse comprobaretur, attendendum est ad ipsius finem, qui, in casu, alius non erit nisi, e. g., gloriam Dei manifestare vel aliud quid simile, non vero falsam doctrinam confirmare; secus admittere deberemus Deum errorem suo miraculo sigillare, quod aperte repugnat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz