BCCCAP00000000000000000000546

no DE COGNOSCIBILITATE MIRACULORUM, th. 7.ª, n. 103-105 qualitates morales in thaumaturgo concurrant, probabilissime erit Lega– tus divinus, eo quod Deus in sua providentia non possit permittere talem thaumaturgum, sigillo divino utentem, homines inducere in errorem. et quidem invincibiliter. Ad rem Benedictus XIV: «Miracula falsa discerní a veris, efficacia, utilitate, modo, fine, persona et occasione» (9). Pars 4.ª: Veritas relativa certo cognosci potest. 104. Probatur.-Miraculum apolog-eticum considera1i potest tam– q_uam sigillum divinum in favorem alicujus doctrinae, seu ad proban– dam revelationem. Exemplum habemus praeclarum: In historia humanitatis apparet aliquando horno insignis qui seipsum nobis exhibet tamquam legatum divinum, a Deo ipso missum ad aliquam doctrinam nobis tradendam; suam doctrinam divinam, seu revelatam, alta voce proclamat; quo igitur modo de ejusdem authentica legatione nobis certo constabit? Dicimus nos: ad hoc requiritur et sufficit ut ejus doctrina divino sigillo signetur, seu, quod idem omnino valet, ut ejus affirmatio miraculo quodam roboretur, ad veracitatem probandam di– vinae revelationis. Nunc autem, nulla apparet difficultas in hujus rei cognitione; nam, ex una parte, affirmatio Legati, suam doctrinam tamquam revelatam proponentis, est eventus quidam historicus, qui facili negotio verificari potest; ex alia vero, relatio miraculi in favorem ipsius doctrinae potest esse explicita vel implícita. Explicita, si verbis expressis hoc aut aliud quid simile dicatur ab ipso legato: «Opus mirum quod perficere intendo, hac finalitate perficiam, ut credatis doctrinam a me propositam non esse mearn doctrinarn, sed Dei». Implícita, si id ipsum colligatur ex adjunctis, ex diversis circumstan– tiis, et ex ipsa natura miraculi, missionem legati confirmantis. Ergo, semel ac habeantur veritas historica et philosophica alicujus miraculi, ejus veritas relativa nullam continet difficultatem. 105. Finis miraculi.-Miraculum non semper et necessario hunc fl– nem apologeticum habet, sed aliquando fit ad hominum eruditionem, vel ad demonstrationem sanctitatis alicujus thaumaturgi, vel ad sana– tionem corporis et animae .(10); tamen semper sBcum fert aliquam manifestationem divinae voluntatis. Attamen bene notandum est quod miraculum, ubi talis finis apolo– geticus non appareat, maxime vero si ex circumstantiis iste finis exclu– datur, tribuendum erit causis sensibilibus aut puris spiritibus, etsi ad– huc naturaliter explicari non possit. Talia miracula saepissime dari in ipsa historia clare admodum constat. (9) De beatificatione servcriim Dei. l. 4, c. 7, n. 14-22. (10) I-II, q. 111, a. 5; III, q. 44, a 11, ad 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz