BCCCAP00000000000000000000546

DE COGNOSCIBILITATE MIRACULORUM, th. V, n. 102-103 89 «Esse in aliquo corpore potest intelligi dupliciter; uno modo ut sit intra terminas quantitatis, et sic nihil prohibet diabolum, in aliquo corpore esse; alío modo, ut sit intra rei essentiam ut dans esse rei, et operante in re, quod est solius Dei proprium (7>. Aliis verbis, sicut substantia animae, quia est spiritualis, non educi– tur e potentia materiae, sed tantum a Deo per creationem immediate producitur, sic pariter ejusdem immutatio, seu ejusdem substantialis cum corpore conjunctio, a solo Deo fieri potest. Resurrectio enim nihil aliud est nisi unio substantialis animae se– paratae cum corpore mortuo; post resurrectionem anima unietur cor– pori, tamquam ejus forma, p2r ejusdem esse substantiale. Jamvero, ta– lis potestas evidenter solí Deo adscribenda est, nam Ipse solus potest tam intime immutare materiam et formam, corpus scilicet mortuum et animam, corpus substantialiter vivificando. Ergo excludenda est vir– tus etiam diaboli, qui forsitan potentiam habeat accidentaliter corpus mortuum disponendi, non vero potentiam producendi vitam; ejus vir– tus certo non sese extendit usque ad totalitatem entis (8). b) Quando agatur de effectibus qui, per se, capacitatem totius na– turae creatae non excedant, Jacile demonstrari potest interventio di– vina, saltem moralis, si prae oculis habeantur media, quae interventio– nem diabolicam, aut creatam, de Jacto excludant (cf. n. 92). In his casibus attendendum est ad efficaciam facti, ad ejus utilitatem, et mo– dum et finem, ad personam et ad ejus occasionem. Pars 3.ª: Veritas theologica certo cognosci potest. 103. Proba-tur.-Ut veritas theologica certo cognosci possit, requi– ritur quod hoc vel illud phaenomenon directe vel indirecte Deo attribui debeat. Jamvero ad hanc conclusionem admittendam plura argumenta nobis praesto sunt, nempe argumenta tum metaphysica tum ethica, sive ordinis moralis. Ergo. Prob. minar.: a) Argumenta metaphysica, nam sunt aliqua adeo crea– tam naturam excedentia ut nullam aliam causam habere possint prae– ter Deum ipsum; sic e. g. creatio alicujus rei vel resurrectio alicujus mortui; hoc enim tam evidens est ut non tantum rudes et ignari, sed etiam ipsi sapientes admittere cogantur. b) Argumenta ethica, seu ordinis moralis; haec argumenta desumi possunt sive ex parte thaumaturgi, qui adeo simplex et humilis. immo et caritativus appareat, ut gloriam suam non quaerat; ex parte finis, si scilicet gloriam Dei et bona spiritualia proximi intendat, non vero bona temporalia aliaque hujusmodi; denique, ex parte mediorum quae adhi– bentur, si nec violentiam nec fraudem adhibeat, nec aliquid contra le– gem moralem praedicet, nec denique arrogantiam aut superstitionem aut vanam ostentationem elatus prae se ostendat. Si igitur hae omnes (7) Ibid., q. 14. (8) Cfr. GARRIGOU-LAGRANGE, De revelatione... (Romae-Parisiis, 1921, ed. 2ª), t. 2, p, 63-100.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz