BCCCAP00000000000000000000546

88 DE COGNOSCIBILITATE MIRACULORUM, th. 7.ª, n. 102 2.º) Si hoc ipsum alta principia Metaphysicae postulent, quod certe locum haberet si ageretur de productione entis ut talis, sicut abunde probatur in Philosophia ( 4). Sed notandum est quod in re apologetica maximum momentum ha– beat resurrectio mortuorum, eo quod ínter miracula a Christo patrata tamquam suae Messianitatis confirmativa, emineat super alias narratio– nes. Jamvero resurrectio mortuorum cum re metaphysica intime con - nectitur; quapropter aliquantulum in ejus explicatione immorandum est. Facile conceditur hominem non posse animam, a corpore separatam, in proprium corpus denuo introducere, ac, proinde, illud substantialitcr vivificare. At quaero: potestne philosophice probari hoc ipsum opus esse etiam lmpossibile pro spiritu maligno? Etsi in concreto potentiam spiritus maligni prorsus ignoremus, ta– men scimus hanc potentiam esse portentosam et omnino mirabilem (cf. supra, n. 91). Possibile igitur est quod subitanea cadaveris adaptatio et corporis corrupti per eamdem omnino animam substantialis vivifi– catio ultra ejus potentiam naturalcm non sint; saltem hoc certitudine absoluta nescimus. Praeterea, prorsus ignoramus quousque se extendat ejus influxus in spiritus inferiores, animas scilicet humanas, etsi eas separatas accipias. Uno verbo, philosophice non probatur absoluta impossibilitas, in spiritu maligno, conjungendi anirnarn cum suo corpore, et quidem substantialiter. Proinde veritas philosophica ex hoc capite non demons– traretur. Nunc ·autem, Auctores hanc impossibilitatem simpliciter supponunt, aut nodum difficultatis solvunt, dicendo angelum malignum haec om– nia facere non posse eo quod ei possibile non sit animas de manu Dei remuneratoris eripere. Haec tarnen solutio potius theologica quam phi– losophica dicenda est. Hanc philosophicam solutionem, cum STO. THOMA, proponimus. Primum, natura sensibilis non potest corpus mortuum ad vitam re– suscitare; ad rem STus. THOMAS: «Nullum autem principiun1 activum resurrectionis est in natura, ne– que respectu conjunctionis animae ad corpus, nec respectu dispositionis, quae est necessitas ad talem conjunctionem; quia talis dispositio non potest a natura induci, nisi determinato modo, per viam generationis ex semine. .. Unde resurrectio, simpliciter loquendo, est miraculum, non naturalis» (5). Secundum, neque entia mere spiritualia hanc potentiam habent: ,,Nulla res habet potestatem supra suum esse; omnis enim rei virtus ab essentia ejus fluit vel essentiam praesupponit. Et quia anima per suum esse unitur corpori ut forma, non est in potentia ejus, ut ab unio– ne corporis se absolvat, et similiter non est in potestate Angeli, quod se uniat corpori secundum esse ut forma» (6). (4) S. THOM., e. g. in I, q. 45, a. 5. Igitur hoc esset idem ac creare; at creatio est. eHectus wlius Dei: I, q. 47, a. 1; q. G5, a. 3; q. 90, a. 3; q. 104, ad 1 et ad 3; De pat., q. 3, a. 4; G. Gen t .. 2, 21. (5) De Pat., q. 6, a. 7, ad 4. (G) Ibid.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz