BCCCAP00000000000000000000546

DE COGNOSCIBILITATE MIRACULORUM, th. 7.•, n. 101-102 87 Illud denique quod Hume ejusque asseclae in medium afferunt, nem– pe quod testimonium morale paucorum prae experientia physica multi– tudínis praevalere non debeat, purum sophisma dicendum est, nam non agitur in casu de uno eodemque eventu, de uno eodemque objecto, sed de eventu et objecto omnino diversis; sic e. g. pauci affirmant: Nos vidimus X e mortuis resuscitatum iri; alii, e contra, dicunt: Nos nemi– nem adhuc resuscitatum iri vidimus; uti vides, non agitur in his af– firmationibus de uno eodemque objecto, nec de uno eodemque eventu. In memoríam tandem revocare oportet quid sit miraculum: est enim miraculum «exceptio particularis in lege physica vel psychica»; pro lege ígítur standum est, dum argumenta pro exceptione non dentur; sed si argumenta solida pro exceptione afferantur, tune prudenter pos– sum, immo et debeo, exceptionem admittere. Pars 2.ª: Veritas philosophica certo cognosci potest. 102. Probatur.-Ut veritas philosophica cognosci possit, requiritur primo, quod in ordine ad productionem talis effectus excludatur capaci– tas totius entis creati; hace conditio fundamenturn habet in principio rationis sufficientis, juxta quod «nullus datur effectus sine causa pro– portionata»; requirítur secundo, quod, quando effectus, per se, capacíta– tem alícujus entis creatí non absolute excedat, demonstretur ínterventio divina, saltem moralis. Atqui hae conditiones requisitae perfecte veri– fi.cari possunt. Ergo. Prob. minor.: a) Excluditur capacitas totius entis creati. l.º) Si ita sentiat genus humanum collective sumptum, nam usque adhuc inventa non est in humanitate causa proportionata horum even– tuum, causa scilicet quae naturaliter vel praeternaturaliter explicaret sanationem alicujus vulnerís cancro affecti, vel alius infirmitatis orga– nicae, solo et simplici actu voluntatis; nulla enim proportio apparet :i.nter hunc actum voluntatis et sanationem hujus infirmitatis.. Si autem cogites aliquam veram et realero e mortuis resuscitationem, improportio adhuc evidentior fit. Nunc autem, hos et similes effectus sensus communis semper et ubique Deo tribuere consuevit. Jamvero, <<hic sensus tam constans, tam universalis omnium hominum cujusvis temporis et nationis, attenta infinita Dei bonitate, sapientia et veracita– te, non potest esse falsus; alioquin Deus, qui est auctor sensus commu– nis et rationis, aut nos deciperet, aut permitteret nos decipi, absque eo quod ullo medio possemus dignoscere errorem et ab eo liberari: quod repugnat infinitae ejus bonitati, sapientiae et veracitati, maxime si sit error circa aliquid assertum ut dogma» (3). (3) BILLUART, De Fide, d. 2, a. 2

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz