BCCCAP00000000000000000000546
84 DE COGNOSCIBILITATE MIR."-CULORUM, th. 7.ª, n. 9HJ3 riam legum metaphysicarum, mathematicarum et moralium, seu ethi– carnm, quae ex nulla pendent conditione, sed in essentia immutabili Dei fulciuntur, et essentiam et proprietates rerum physicarum, in quibus leges physicae sustentantur et in quibus, utpote conditionatae et hypotheticae, dari potest exceptio miraculi. 2. 0 Si aliquando aliqua detur in natura legum exceptio, seu mira– culum proprie dictum, facili negotio certiores fieri possumus, uti dice– tur in thesi sequenti; qua fit ut nulla detur difficultas nec theorica, sci– licet in scientiis naturalibus, nec practica pro vita hominum. 3. 0 Quod in rerum natura nullum aequilibrium deficiat ex eo quod principia conservationis energiarum vel harmoniae staticae frangan– tur, seu debilitentur ex novis energiis per miraculum ab extrínseco in mundo introductis. Ceterum confer o1Jjectiones in fine theseos sequentis, ubi de cog– noscibilitate miraculorum, n. 109. ~S II.-DE COGNOSCIBILITATE l\IIRACULOIWM. Connexio materiae.-Statuta possibilitate miraculorum, jam de eo– rum cognoscibilitate agendum nobis est; et primo quidem dicendum vi– detur quod haec cognoscibilitas cum ejusdem flnalitate necessario con– nectatur, maxime si agatur de miraculo apologetico, quandoquidem, si cognoscibilitas e medio tolleretur, patratio miraculi prorsus inutilis evaderet. Unde necesse est ut miraculum, saltem ab eo qui interventio– nem divinam passus tuerit, cognoscibile sit: saltero ab eo-diximus-, quia nullo modo requiritur quod omnia miracula sint ab omnibus cog– noscibilia. Nunc igitur, quandonam cognitionem certam habcbimus de miracu– lis in quantum miraculmn est confirmativum revelationis?-Id obtinebi– tur, quando satis nobis constet de eorum quadruplici veritate, nempe de eorum veritate historica, de eorum veritate philosophica, de eorum veritate theologica, et de eorum denique veritate relativa. THESIS 7.ª: l.\Iiraculorum veritas historica et philosophica, theologica et relativa certo cognosci possunt. 98. Explicatio tcrminorum.--Veritas historica. Miraculum, juxta de– finitionem superius traditam, est opus quoddam sensibile, factum vide– licet historicum quod sensus nostras afficiat necesse est; sicut igitur evcntus communes, in quantum sensibiles, sensus nostros percellunt. sic pariter facta miraculosa sensibus nostris percipiuntur. Sicut video 111.ortuos non resurgere, sic pariter video Lazarum e mortuis resuscitatum. Veritas igitur historica confunditur omnino cum perceptione sensoriali. Veritas philosophica, nihil aliud est nisi verificatio eorum quae supra dicta sunt circa essentiam miraculi, quae tamen oportet etiam in prae– senti in memoriam revocare. Factum historicum, semel ac ejus histori– citas probetur, explicationem postulat; jamvero, illud factum ad ordi-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz