BCCCAP00000000000000000000546

DE POSSIBILITATE MIRACliLORUM, th. 6.ª, n. 95-97 83 Haec est potentia obedientialis creaturae, de qua in Philosophia dic– tum fuit. 2.º) Non certo sua immutabilitas.-Nam Deus est in suo esse et operari aeternus, ita ut uno eodemque consilio decrevit tum ordinem et existentiam mundi, tum etiam miracula seu exceptiones in suis legibus; non enim considerare debemus Deum tamquam ducem alicujus exer– citus. qui ordinem belli decernat vel corrigat juxta vicissitudinem even– tuum; nulla enim est in Deo mutatio quando mundum ab aeterno creaii et quando in tempore miracula patrat (12). 3.º) Non denique sua sapientia.-Quia Deus non intendit, miraculis mediantibus, ordinem mundi corrigere, sed potius alium finem sibi pro– ponit, finem scilicet religiosum et moralem, e. g. suam providentiam manifestandi, virtutem praemiandi, vitia corrigendi. .. ; hinc Deus potest ordinem physicum aliis finibus superioribus subordinare juxta illud Sti. Thomae: <Bonum gratiae unius est majus quam bonum naturae totius universi» ( 13). 96. Sed diC'es: Deus ordinem naturae per decretum aeternum semel pro semper sta+.uit. Ergo exceptiones dari non possunt; si igitur exceptiones admittuntur, eo ipso mutationes admittere deberes in Deo. Respondeo: Utique, Deus-ut nuperrime diximus-ordinem naturae ner decretum aeternum semel pro semper statuit, sed scias necesse est quod in hoc decreto aeterno decreverit eti~m exceptiones; mutatio igitur existit tantum quoad nos, eo quod ipsas leges aeternas penitus ignoremus. Nec iterum dicas cum Spinoza et aliis bene multis (14) exceptiones «leges et re– gulas adeo steriles. .. [reddere]. .. ut saepe de novo Deus subvenire cogaturn, nam in tantum exceptiones Sapientiae Divinac revera obstarent, in quantum Deus, per mi– racula, deficientiam legum corrigere intenderet, vel eas sine ulla ratione, et modo omnino arbitrario, introduceret. Jamvero, in omnibus istis operibus, prae oculis haberi debet finis a Deo intentus; Deus enim, in patratione miraculorum, non intendit cursum naturae meliorem red– dere vel ipsum corrigere, sed potius aliquam veritatem ordinis superioris manifestare; ad hunc autem finem consequendum, exceptiones in lege naturali quam maxime inservire, nema est qui non videat (15). Neque, in patratione miraculorum, sanctitas divina periclitatur, ut ipse Spino– za (16), hoc sophismate probare conatur: Lex, quaecumque illa sit, sive logica, sive moralis, sive physica, ex ipsa divina natura derivatur. Atqui Deus non potest leges derogare in ordine logico et in ordine morali.-Ergo neque in ordine physico. Ad hujus sophismatis refutationem sufficit attendere ad defectum illationis, nam leges, vel veritates logico-mathematicae et leges morales sive ethicae, sunt necessariae et metaphysicae, ac proinde natura sua immutabiles; sic e. g. duo et duo sunt qua– tuor; bonum faciendum, malum vero, vitandum; quod his legibus opponatur, con– tradictionem involvat necesse est. Sed leges physicae sunt contingentes et hypotheticae; earum relatio immediata est ad creaturas, e. g. ignis ad stopam; relatio vero legum moralium est potius ad Deum, finem ultimum. 97. Nota bene ad solvendas objectiones. 1. 0 In hac re bene distinguere oportet inter essentiam physicam et essentiam metaphysicam; id est, inter essentiam absolute necessa- (12) Cfr. s. THOM., I, q. 19, a. 7. (13) I-II, q. 113, a. 9, ad 2. (14) Tractatus theologicoapoliticus, Opera, c. 24. (15) Contr. Gentes, lib. 3, c. 99. (16) Ibid,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz