BCCCAP00000000000000000000546

82 DE POSSIBILITATE MIRACULORUM, th. 6.", n. 95 operationes creaturarum absoluta necessitate non eveniunt, sed hypo– tnetica, dummodo scilicet omnes conditiones requisitae verificentur. Certum omnino est quod natura aliqua determinata, in iisdem con– ditionibus posita, semper eodem modo operetur; sed non minus certum est quod si aliqua conditio contingens vel mínimum quid alteretur, ef– fectus determinatus non sequatur. Sic e. g. lapis, vi legis gravitatis, immobilis in terra jacet; flumen inter alveos fluit; sed lapidem in altum projicere, et flumen in alium alveum declinare possumus. Jam age, si creatura tendentiam naturalem rerum impedire potest, a fortiori poterit et Deus, qui, denegando liberum concursum, potest vel effectum impedire, vel alium effectum producere, vel activitatem crea– turae aliter dirigere; hoc e. g. accideret si, hic et nunc, ignis, loco com– burendi, refrigeraret (Hoc tamen accidere potest ex providentia ordina– ria, non definitiva). Miraculum tamen, de facto, nihil aliud est nisi exceptio quaedam, a Deo supernaturaliter facta, in lege naturali, ita tamen ut inclinatio naturalis agentium creatorum intacta maneat in ordine ad peculiarem et proprium modum agendi. Sic, e. g., ignis, etsi in hoc casu determi– nato non comburat, non desinit esse ignis, nam in ejus intima natura semper remanet exigentia ad comburendum. Ergo lex, etsi absolute des– trui posset, de facto tamen imnwtata servatur. b) Nulla repugnantia ex parte legum psychicarum vel moralium, nam si leges physicae possunt a Deo suspendi vel alterari quin earum intima natura vel minimum quid mutetur, a fortiori id ipsum dicen– dum est de legibus psychicis vel moralibus, eo quod istae leges in se minus stabiles sint, et influxus Dei sit simul fortior et suavior; si autem a me quaeras quomodo liberrima Dei voluntas ejusque absolutum domi– nium cum humana libertate, quae etiam hoc casu intacta manet, com– ponantur, respondebo tibi, ibi adesse altissimum mysterium (11). c) N11lla rep_ugnantia ex parte Dei, auctoris legis. Antequam argumenta proponamus in memoriam revocanda sunt duo principia philosophica jam alibi probata: nempe quod Deus, re et essen– tia a mundo distinctus, omnia universa ex nihilo liberrime creaverit; et quod Deus sua providentia mundum universum dirigat atque gubernet. His igitur praehabitis, facile omnino probatur Deum miracula pa– trare posse quin ejus attributa vel minimum quid laedantur. 1. 0 ) Non quidem sua omnipotentia.-Quia Deus est infinitus, mun– dus vero, limitatus; hinc Deus potest supra res creatas novas perfectio– nes superaddere, e. g. ordinem supernaturalem condendo. Praeterea, potest Deus, intra limites ipsius naturae creatae, illos effectus producere ultra modum quo a creaturis produci possunt. Denique tandem, cum Deus dominium absolutum habeat in omnes res creatas, potest facere, quin tamen naturam destruat, quod natura creata, proprietatibus contrariis ditata, effectus producat contrarios; e. g. quod ignis, loco comburendi, frigescat. (11) ABÁRZUZA., Mantiale Theologiae Doginaticae, II, n. 114 S(1S.; III, n. 564 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz