BCCCAP00000000000000000000546
DE POSSIBILTTATE MIRACULORUM, th. 6.ª, n. 93-95 81 juxta ipsos, miraculum est aliquid nondum explicabile, quod Deo attri– buitur in signmn alicujus veritatis. Sic SCHLEIERMACHER, RITSCHL, SABA– TIER, STRAUSS, HARNACK, SPINOZA, MALEBRANCHE, qui omnes pantheismum sapiunt. 2.° Contingentistae, e contra, contrarium tenent; juxta ipsos, nulla daretur lex universalis et constans, sed simplex ac perpstuus fluxus phaenomenorum; si ita est, nulla quoque daretur exceptio legis; pro ipsis igitur, miraculum est exceptio putativa in lege etiam putativa; sic HUME, STUART MILL et H. POINCARE; id ipsum olim docuerant BLONDEL et LABERTHONIERE. 3. 0 Modernistae, secundum quos in legibus naturae nihil adhuc sta– biliter fixum invenitur; omnis igitur eventus singularis dici debet; mi– racula sola fide creantur, occasione scilicet alicujus cventus extraordi– narii; denique, fides religiosa producere potest effectus materiales hu- cusque ignotos. · 94. Nota theologica: De fide divina catholica et definita. Fontes: l. Concilium Vaticanum: «S. q. d., miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narratio– nes, etiam in Sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse... a. s.» (D 1813). Definitum igitur est quaedam miracula fieri posse, et quasdam nar– ra' iones, in S. Scriptura contentas, esse vere miracula. 2. Sed in eodem Concilio, in Capite, miraculorum munus in sensu deiinitionis, jam a nobis notae, asseritur : «Voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa jungi revela– tionis suae argumenta, jacta scilicet divina, atque imprimís miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata» .CD 1790). 3. Idipsum occurrit in professione fidei antimodernistica: Ego... firmiter amplector... externa revelationis argumenta, hoc est, jacta divina, imprimisque miracula et prophetias admitto et agnos– co tamquam signa certissima divinitus ortae christianae religionis (D 2145). 95. Probatur thesis.-Existentia miraculorum repugnaret, si eorum natura esset impossibilis sive ex legibus naturae quae in eorum actua– tione interveniunt (causa materialis et formalis), sive ex parte Dei, qui est eorum causa efficiens et finalis. Atqui neutrum accidit. Ergo. Probatur minar: a) Nulla repugnantia ex parte legum physicarum, nam leges physicae sunt contingentes, seu, aliis verbis, entia creata ra– tionem sui in se non habent; potuissent enim non existere. Si ita est, THEOL, FUNDAMENT.-8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz