BCCCAP00000000000000000000546
80 DE POSSIBILITATE MIRACULORUM, th. 6.ª, n. 93-93 rrectione alicujus mortui, de praedictione futuri liberi, sive Dei, sive hominis. 2.ª) Si quis dixerit se esse Legatum divinum et simul suam legatio– nem divinam cornprobet per patrationem miraculorum primi ordinis, tune miracula secundi ordinis, ab ipso etiam patrata in confirmationem suae legationis, sine ullo dubio opera etiam Dei aestimanda sunt; id enim exigit tum logica supernaturalis, tum naturalis. 3.ª) Hoc confirmari etiam poterit ex charactere intellectuali et mo– rali ipsius Legati; nam si Legatus on;.nibus appareat vir sapientissimus omnique sanctitate sanctissimus, impossibile sine dubio erit quod mi– racula secundi ordinis ipsi possint attribui, si revera talia miracula fue– rint a malis spiritibus effecta. 4.ª) Quid igitur dicendum de miraculis secundi ordinis? Haec mi– racula, seu opera miraculosa, procedere possunt sive ab angelis bonis sive a malis. Si procedunt a bonis angelis, jam aliunde scimus hos angelos esse ministros Dei ad salutem hominum, nihilque ipsos velle nisi quod Deus ipse vult; unde ad nostram deeeptionem non operantur; unde eonclu– dendum erit quod si Deus, sive per jussionem, sive per approbationem, aliquod opus vere miraeulosum, ab angelis bonis naturaliter effeetum, ordinaret ad aliquam doetrinam ut revelatam confirmandam, tune hoc opus idem omnino valeret ac si ab ipso Deo fuerit patratum. Si vero procedunt ab angelis malis ( eorum virtus naturalis eousque se extendit ut saepe forsitan diffieile sit determinare utrum effectus ab eis patratus intra miracula primi vel secundi ordinis eollocari debeat), attendendum est: a) ad finem hujus operis; si enim opus ad gloriam Dei tendat, si cum revelatione divina sit consonum, et praeterea intelligentiam et amorem doetrinae evangelicae foveat, tune interventio diaboliea exclu– denda est; b) ad divinam Providentiam, quae permittere non potest ut homi– nes in invineibilem errorem indueantur; si enim Providentia divina non permittat perturbationem ordinis physiei, a fortiori id dieendum etiam est de ordine morali, in quantum scilicet per diffusionem erroris homines a suo fine ultimo averterentur. Ergo Satanas talia miracula patrare non potest. Ad nostram quaestionem quod attinet, id est, ad probandum facturo revelationis, suffieiens omnino erit verificatio primae et secundae re– gulae, uti in sequentibus comprobabitur. ~3. Adversarii.-Praeter illos adversarios indirectos qui possibilita– tem ordinis supernaturalis penitus infitiantur (materialistas, pantheis– tas, deistas, rationalistas), dantur etiam adversarii directi: 1. 0 Deterministae, juxta quos legEs physicae ita essent inflexibiles ut quamlibet exceptionem, etiam minimam, penitus excludant; sicut igitur Deus nihil agere potest contra leges mathematieas et metaphysi– cas, sic pariter nihil potest operari contra leges physicas; proinde,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz