BCCCAP00000000000000000000546
DE POSSIBILITATE MIRACULORUM, th. 6.ª, n. 90-92 bile, quod, etsi vires naturae non superet, fuerit tamen a Deo factum in confirmationem veritatis religiosae. Sedulo tamen notari debet causa– litas divina; quod obtinebitur, demonstrando illud opus a nulla creatura, et in concreto, a nullo spiritu creato, perfectum fuisse, nisi a divina voluntate imperatum. 91. Aliquid praenotandum de spiritibus~Etsi in hoc loco nihil certe sciamus de hujus mundi realitate, aliquid tamf;n praenotare oportet non tantum de existentia aliquorum entium mere spiritualium, yerum etiam de eorum virtute relate ad motionem corpormn physicorum. Sic e. g. angelus quidam dicitur Prophetam Habacuc in Babylonem transtulisse (Dan 14, 35); Philippum vero, in Azotum (Act 8, 39-40); Petrum e carcere liberasse .(Act 12, 7); lapidem e sepulchro removisse (Mt 28, 2); ipse augelus malus dicitur Christum a deserto usque ad pinnaculum templi et in montem excelsum transportasse (Mt 4, 5-8). Stus. THOMAS supponit angelorum existentiam fuisse a philosophis communiter notam: <<Sicut inferiores angeli, qui habent formas minus universales, regun– tur per superiores; ita omnia corporalia reguntur per angelos. Et hoc non solum a sanctis doctoribus ponitur, sed etiam ab omnibus philoso– phis qui incorporeas substantias posuerunt» (9). Ipse Doctor sic eorum causalitatem exponit: «Angeli, causando motum localem, tamquam priorem, per eum cau– sare possunt alias motus, adhibendo scilicet agentia corporalia ad hu– jusmodi effectus producendos, sicut faber adhibet ignem ad emollitio– nem ferri» 00). Etsi ad vim locomotivam quod attinet, ad transformationes alias– que alterationes ab ipsa pendentes, Doctores, cum Sto. Thoma, virtu– tem spirituum restringant, tamen quis non videt multiplices adE;sse possibiles applicationes hujus principii jam admissi? Si spiritus hanc facultatem habeant, quisnam eis negare poterit possibilitatem pe– nEtrandi in corpora humana en.que possidendi? Et cur isti spiritus non possent infirmitates producrre, aegrotos sanare per opportunam me– dicinae applicationem, multitudinem aliquam satiare celeriter aspor– tando sufficienta alimenta, procellam sedare, aliaque hujusmodi? Haec omnia nihil aliud esse videntur nisi applicationes virtutis locomotivae. Si igitur mundus invisibilis spirituum possit in factis evangelicis suas partes habere, quomodo haec possibilis interventio erit excluden– da? Quomodo scire possumus solum Deum esse auctorem vel causam hujus determinati miraculi, quin ullum scilicet interventum spiritus habuerit? 92. Regulae practicae.-Sufficit has r.;gulas, seu principia, in mente retinere. l.ª) Si in opere miraculoso verificetur definitio miraculi primi ordi– nis, id est, si opus sensibile sit praeter ordinem totius naturae creatae. nullus erit ambigendi locus; tune opus sensibile est a Deo solo effec– tum; e. g. si agitur de creatione, de multiplicatione substantiae, de resu- (9) I, q. 110, a. l. (10) I, q. 110, a. 3, ad 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz