BCCCAP00000000000000000000546

78 DE POSSIBILITATE MIRACULORUi'v1, th. 6.ª, n. 89-90 cessario immediate a Deo, et revera ipsae narrationes evangelicae id exigunt. Ad rem dicit Stus. Thomas, quod Deus miracula fecit per angelos et per homines, non modo eorum orationes exaudiendo, verum etiam eorum cooperatione utendo (4). Deus enim non tantum angelis et bonis hominibus usus est (etsi de lege ordinaria ita sit) (5), sed, aliquibus in casibus, etiam malis; tamen clare ostendit Stus. Doctor illos egisse sub influxu Dei et in testimonium veritatis (6). Divinitus effectwn.-His verbis excluditur, in productione miraculi, omnis omnino creatura; quapropter, in hac re, de jure et de facto solus Deus est causa miraculi; miraculum enim est opus simpliciter divinum, ut supra jam dictum est; semper ut causa principalis; aliquoties adhibet etiam creaturas ut causas instrumentales, sive physicas sive morales. 90. Alía explicatio miraculi.-Definitio supra exposita dici potest philosophice perfecta; praeterea, rationem criterii primarii accurate ve– rificat. Sed advertendum est quod nos agamus de miraculis in quantum nobis inservire possunt ad facturo revelationis probandum; jamvero haec miracula, in Evangeliis contenta, sunt, ínter alia, sanationes infirmorum, ejectiones daemonum, dominium naturae, etc. Si igitur definitionem supra traditam Sti. Thomae ad singula seorsim sumpta applicare velis, forsitan nonnulla elementa essentialia, in nostra Apologetica requisita, deesse dicere debebis. Sic, e. g. non semper satis demonstrabitur talem determinatum effectum fieri non posse absolute loquendo ab aliqua creatura visibili vel invisibili, humana vel angelica. Quapropter amplior definitio miraculi quaerenda a nobis est, in qua ipsa miracula Evangelica comprehendantur. Hanc igitur definitionem proponimus: Miraculmn est «opus sensibile, praeter consueturn ordinem mundi sensibilis, divinitus effectum», vel hanc aliam: «Opus sensibile, a Deo saltern tamquam causa principali morali, sive per imperiurn sive per approbationem, effectum». Nec talis definitio novitate inculpari debet, nam jam a tempore Be– nedicti XIV notissima est. Romanus enim Pontifex, in suo opere de Ser– vorum Dei beatificatione (7), clare distinxit: <<miracula majara exceder:e vires totius naturae creatae, et rniracula minora excedere vires naturae tantum corporeae et visibilis». Ergo vera dari possunt miracula «etsi non excedant vires et facultatern naturae creatae invisibilis et incorpo– rea e» (8). Ea, quae Stus. Thomas miracula simpliciter appellat, sunt miracula majara, seu primi ordinis, et absoluta; ea vero quae appellat miracula quoad nos, sunt miracula minora, seu secundi ordinis, et relativa. Nos tamen, nomine miraculi designabimus etiam illud opus sensi- (4) I, q. 110, a. 4; II-II, q, 178, a. 1, ad 1; a. 2, ad 2; C-:.int. Gen t., lib. :i c. 103. (5) De Pat., 2, 6, a. 5. (6) II-II, q. 178, a. 2, ad 3. (7) L. 4, p. 1, c. 1, n. 17. (8) Ibid., l. 4, p. 1, c. l. n. 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz