BCCCAP00000000000000000000546

DE POSSIBILITATE MI11ACGLORUM, th. 6.n, n. 89 7'1 ---------------------------------- lem, ab humana intelligentia naturaliter cognitum, adest et alius invisi– bilis, mundus scilicet creaturarum mere spiritualium, quae in hunc mun– dum adspectabilem infiuere possunt. Haec igitur omnia sub hac unica formula veniunt: totius naturae creatae; tata natura creata et «quid– quid Deus non est» unum et idem sunt. Ordo consuetus nihil aliud est nisi ordo resultans ex constantibus legibus naturae; Deus enim, ut unicus Auctor naturae creatae, non tan– tum naturam ex nihilo creavit, verum etiam modum agendi determi– natum ei praefixit, secundum quem phaenomena in ordine physico cons– tanter et uniformiter proveniant. Natura igitur, his legibus physicis praefixa, physice ad unum determinatur, dummodo adsint omnia quae ad agendum sint requisita. Ipsa quoque natura rationalis, immo et ipsa natura spiritualis vel angelica, suis etiam propriis legibus subjiciuntur. In qua consistat essentia miraculi.-Nunc autem, miraculum essentia– liter consistit in eo quod producatur aliquis effectus sine ulla causa crea.ta ei proportionata, et quidem contra hujus naturae naturalem exi– gentiam, in quantum scilicet res, in qua producitur talis effectus, ef– fectum contrarium potius exigeret; sic e. g., petra, in spatium jacta, vi gravitatis in centrum terrae tendere debet; habebitur igitur miraculum, si petra in aere suspensa maneat: id ipsum erit dicendum si ignis, debitis in conditionibus positus, non comburat. Quapropter creatio animae humanae, gubernatio mundi, aliaque hujusmodi, miracula dici non debf.:nt, quia, in praesenti ordine rerum, eveniunt secundum ordinem a Deo praefixum, et. secundum ipsius natu– rae exigentiam. Alio etiam modo explicari potest quid sit naturale, quid vero, miracu– losum; causa enim naturalis, omnibus conditionibus ad agendum positis, effectum suum producit necessario, non tamen necessitate absoluta, sed tantum hypothetica, id est, si alia causa efficiens superior non prohi– beat quominus effectus sequatur; nisi enim Auctor legis legem natura– lem non mutet vel concursum non deneget, causa naturalis semper et invariabiliter suum effectum naturalem proportionatum producit, intra vires et virtutem proprias. Quando igitur miraculum fit, lex naturalis non derogatur, nec abro– gatur, sed ejus inclinatio naturalis permanet; lex tantum in cas1l con– creto contra ejus exigentiam natnralem suspenditur. Unde, cum Sto. Thoma, concludere possumus miraculum, propria vir– tute, a solo Deo ut causa physica fieri posse (3). In hac miraculi explicatione, non excluditur interventio creata. in quantum aliqua creatura assumi possit tamquam instrumentum opera– tionis divinae; aliis verbis, non requiritur quod operatio divina sit ne- (3) «Quidquid facit angelus vel quaecumque alía creatura propria virtute, hoc fit secundum ordinem naturae creatae; et sic non est miraculum» /I, q, 110, a. 4; De I'ot., 6, a. 2); «ad summum erit miraculum quoad nos» (I, e¡. 110, a. 4, ad 2). cille. quae sola virtute divina fiunt ... dicuntur mirncula: e~ vero quae natura facit ... miraeula dici non possunt, sed solrnn rnira vel mirabilia» (C. Gcnt., l. 3, c. 102).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz