BCCCAP00000000000000000000546
76 DE POSSIBILITATE MIRAOULORUM, th. 6.", n. 87-89 §§ !.-DE POSSIBILITATE MIRACULORUM, TIIESIS 6.ª: Miracula fieri possunt. 87. Connexio materiae.-Criteria -externa, in tantum vim habent demonstrandi divinam originem revelationis, in quantum specialem in– terventionem divinam praesupponunt, et hoc praecipue dicendum est de criteriis primariis, quae, uti scitur, maximam efficaciam habent in fa– vorem revelationis. Cum igitur hoc ipsum Rationalistae bene perspexe– rint, totis viribus et animo infensissimo caelum terramque movent ut ostendant possibilitatem et cognoscibilitatem miraculorum penitus re– pugnare; ipsi probe sciunt quod si semel destrueretur possibilitas mi– raculi, substantialis Evangeliorum historicitas tota etiam corrueret; ex– hinc patet momentum hujus theseos. 88. Explicatio terminorum.-Dejinitio etymologica «Nomen rniraculi ab admiratione sumitur» (1); miraculum igitur est aliquid de se aptum ad admirationem gignendam. Hoc verbum: Oau,w.crw., Bao¡ui::w; in novo Testamento pluries adhibitum, aspectum psych'ologicum ostendit; hoc vero aliud: lba¡mc; (virtutes, facinora) aspectum ontologicum; hoc deni– que aliud: cry¡¡tsfo. (signa), aspectum teleologicum (2). 89. Definitio realis.-Miraculum, sensu stricto apolog-etico, ita defi– nitur: «Opus sensibile praeter ordinem consuetum totius naturae creatae, divínitus ejfectum». Opus sensibile.-Animadvertendum est quod in hoc loco miracula su– mantur in quantum sunt criteria, vel signa, vel sigilla revelationis. Jam– vero, ad hoc ut suam finalitatem adimpleant, necesse est ut aliquid sen– sibile sint, alioquin voluntatem Dei vel attributum divinum non satis manifestarent. Nunc autem, aliquid potest esse sensibile dupliciter, in se videlicet vel in alio; in se, quando directe et immediate sensus externos afficiat, e. g. sanatio alicujus infirmi, resurrectio alicujus cadaveris, sedatio tempestatis, aliaque hujusmodi; in alio vero, quando elementum sensi– bile in effectibus apparet, e. g. in manifestationibus intellectualibus. utputa in scientia infusa, vel in cognitione prophetica, vel in actibus vo– luntatis, e. g. in subitanea conversione peccatoris, in ejusdem totali transformatione morali, dummodo haec totalis transformatio moralis ma– nifesta fiat Uti patct, sensibilitas miraculi maxime verificatur in phaenomenis ordinis physici, in quantum haec omnia directe et immediate sensus ex– ternos testium vehementer afficiunt vel saltem afficere possunt. Praeter ordinem consuetum totius naturae creatae.-Sub nomine «na– turae» venit in hoc loco complexus omnium substantiarum creatarum, tam mundi visibilis quam invisibilis, nam praeter hunc mundum visibi- (1) S. THOM., I, q. 105, a. 7. (2) Cfr. ZoRELL, Lexikon Graecum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz