BCCCAP00000000000000000000546
DE CRITERIIS REVELATIONIS IN SPECIE, th. 6.n, n. 86 75 teriis internis quam externis; sic e. g. expositio doctrinae evangelicae, in qua mundus portentis divinis plenus ostenditur, satis est ut multormn cor et voluntas alliciantur et omnino quietentur. In hisce casibus, crite– ria interna efficaciori modo voluntatem movere possunt quam ipsa cri– éeria externa, ob specialem uniuscujusque phsychologiam, vel forsitan ob invPterata ipsius subjecti praejudicia. Criteria igitur interna valde inservire dicenda sunt ad hoc ut animus praeparetur ad fidem; praeterea, recta expositio doctrinae ad ulterio– rem investigationem nos ducere potest, etsi, ut jam vidimus, ex illa sim– plici expositione ad certitudinem objectivam pervenire non possit, optime vero ad probabilitatem, et quidem maximam. b) Gritería subjectiva, etsi ad Reformatores ad crasissimos errores duxerint, tamen notabile momentum habent; Deus enim est liberrimus a~ in favorem alicujus detenninatae religionis, potest, si libuerit, motio– n·!s internas immittere, consolaticnes adhibere, inspirationes Spiritus S:.mcti conferre; quodsi fiat, ille, in cujus gratia talia fiunt, potest, et debet interventioni divinae se subjicere; certitudo, in hoc casu, erit abso– luta; quod praecise locum habebit, quando omnino persuasum habeat agi de actione miraculosa, naturaliter inexplicabili. Denique tandem, phaenomena interna, etsi aliquando ut certe mi– raculosa non appareant, tamen quam maxime inservire possunt ad ani– mum disponendum in ordine ad revelationem, post ulteriorem investiga– tionem, accipiendam, nam recta expositio et cognitio doctrinae revelatae facili via nos perducere possunt ad ejusdem originem divinam dignos– eendam. Concludendum igitur est: «Gritería subjectiva et interna in tanturn evincunt factum revelatio– nis, in quantum ostendunt factum esse miraculum; eruntque criteria primaria in quantum miraculum e.rterne se prodat et certo atque fucile constet modo omnibus accommodato. Sunt utilia in quantum dispositiva, allicitiva, confirmantia. Et sunt utilissima in quantum ostendunt ratio– nem boni, qnae est in revelatione et fide, et sic movent voluntatem ad rem considerandam et ad imperandum actum fidei; voluntas enim, ut est notwn, movetur sub ratione boni» (10). ART. II De criteriis rernl.ationis in specie, seu de miraculis et vaticiniis. Agendum nobis est in praesenti de criteriis externis in specie, et primo quidem de miraculis, secundo vero, de vaticiniis. § I.-DE MIRACULIS Duae quaestiones ad nos spectant, nempe de possibilitate miraculo– rum, et de eorum cognoscibilitate. (10) M. NICOLAU. Sacrae Theol. Summa (!950), t. I, p. 161-162.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz