BCCCAP00000000000000000000546

74 DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE, th. 5.ª, n. 85-86 Aliis verbis, criteria subjetiva, generatim sumpta, etsi maximum mo– mentum ac viro efficacissimam habeant ad disponendos homines nostri temporis in ordine ad revelationem christianam acceptandam, eo quod homines nostri temporis conceptibus neokantianis imbuti appareant, ta– men non sunt criteria primaria. Pars 4.ª: Criteria interna non sunt primaria. 86. Probatur.-Criteria interna desumuntur ex analysi doctrinae. Jamvero hoc criterium est insufficiens ad certam ejusdem doctrinae ori– ginem divinam nobis praestandam. Ergo. Minar probatur: Cogita, e. g. aliquam doctrinam quae mihi praebeat ~ognitionem congruam, immo et perfectissimam, religionis naturalis. Hinc logice concludere possum: ergo probabiliter, haec doctrina est revela– ta, nam ex thesi de necessitate revelationis probe scio genus humanum ad hanc cognitionem suis viribus naturalibus pervenire non posse: im– mo, historia ipsa teste, bene scio nullum philosophum, usque ad prae– sens, talem cognitionem attigisse. Sed exinde asserere numquam possum talem doctrinam certo originem divinam habuisse, nam, ex una parte nescio quid senserint omnes omnino homines, et, ex alia, penitus ignoro quousque se extendat capacitas in– ventiva alicujus hominis, eximio ingenio ditati, qui forte in dies futuros adveniat. Tamen, ex dictis, probabilitas veritatis erit magna, si talis expositio doctrinae revera detur. Probabilitas in summum augebit, si doctrina exposita contineat insu– per mysteria stricte dicta et veritates sublimissimas, si denique valde consona sit cum intimis aspirationibus mentis et cordis; tamen, adhuc i.n hoc casu, absolutam certitudinem non attingeremus: quia ignoramus quousque vires ingenii humani naturaliter possint pervenire. Etiam Plato «divinus» vocatur ob suas sublimissimas doctrinas, et tamen nullam re– velationem accepit. Ergo, per analysim internam doctrinae, etiam excellentissimae, non possumus concludere ad certam ejusdem doctrinae originem divinam. Praeterea, etsi hoc concederetur, hoc criterium non esset sufficiens pro omnibus, nam multi nonnisi difficulter, et non expedite, ad hanc cognitionem pervenire potuissent. Ex his, quae modo dicta sunt de criteriis tum subjectivis tum internis, concludere non licet haec criteria nullum momentum apologeticum prae se habere, nam in determinatis circumstantiis psychologicis non debent confundí valor primarius et valor realis. Methodus integralis apologetica non tantum argumenta objectiva, seu absolute probativa, comprehendit, sed etiam argumenta subjectiva et argumenta interna, necnon et im– manentistica, tamquam anulas diversos unius ejusdemque catenae. Et revera: a) Criteria interna, in se ipsis, valorem habent relativum, non vero absolutum; si attendas ad dispositiones concretas multorum hominum, notabis adesse aliquando homines qui magis moveantur cri-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz