BCCCAP00000000000000000000545
CONCILIUM APOSTOLICUM (ACT. 15, 1-35) 83 oculis aspiciebant fratres conversos ex gentilitate, ob illam praesertim rationem, quod admitterentur in Ecdesiam sine oncre legis mosaicae, et pares haberentur cum iudaeis genuinis. - Isti ergo, a pharisaeis, non ab apostolis, missi, coeperunt praedicare in hunc modum ethni– cochristianis antiochenis: « Nisi cirw111cidami11i sec1md11111 legem lvfoysi, non potestis salvari ». - Circumcisio Abrahamo quidem imposita erat a Deo, sed deinde confirmata a Moyse, poterat vocari institutum Moysis, sub qno duce constitutus est Israel in populum proprie dictum sna legislatione: circumcisio autem erat ianua per quam unice patebat aditus in populum Israel, tamquam mcmbrum illius; ideoque bene diccbatur, « circumcidi secundum morem Moysi », h. e. secundum consuetudinem nationalem.; tesseram illam habere, qua quis posset civitatem suam iudaicam israeliticam comprobare. - Iudaei effica– citatem circumcisionis adeo iactabant, ut illam diccrent ncccssariam et sufficientem ad salutem: nullum. proinde incircumcisum, quam– tumvis honcstum, posse salvari; circumcisum. autem, etsi nihil boni, imo multa mala faciat, non posse danmari, sed ccrtc ad salutcm csse perventurum. Ideo illi aemulatorcs lcgis mosaicae fratres e gentilitate conversos, et proinde incircumcisos, turbabant, dicentes: « ... Non po– testis sa/iJari »; salutem messianicam minim.c participabitis. v. 2 - Paulus et Ban1abas, probe perpendentes gravitatem rei, (ipsa enim Evangclii veritas in discrimcn vocabatur), neque ad horam vel momentum eis cesserunt, sed strenue obstiterunt, controversiam non parvam instituentcs adversus eos, et rem inquirentes sccundum fontes Evangelii. - Cum autem. novatores victas manus non darent, m.utuo consensu convenerunt, ut res deferrctur ad apostolos et pres– byteros in Ierusalem pcr deputatos ex utraqne parte electos. - Paulus et Bamabas electi sunt ab ecdesia a.ntiochena, ut causam libertatis gentilium dicerent, ex factione vero iudaizantium quidam alii qui non nominantur. v. 3 - lter fecerunt per Phocniciam et Samariam, narrantes con– versionem gentium fratribus, qui in illis regionibus multi erant, et laetabantur valde, twn de Pauli et Bamabae visitatione, twn de dif– fusione Ecdesiae inter gentes: tmdc apparet etiam communitates chri– stianas illarum regionum plene consensisse Paulo quoad admissionem gentium in Ecdesiam sine onere Legis; et tamen illae communitates non a Paulo excultae fuerant, sed vel a diaconis aliisque dispersis per persecutionem et martyrium Stephani, vel ab aliis Apostolis: quod evidenter demonstrat fidem et praxim Ecdesiae in hac quaestione
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz