BCCCAP00000000000000000000545
1-2 IO. - INTRODUCTIO 799 fecit ut hae epistolae alteri Ioanni, presbytero, a quibusdam tribue– rentur, et eo ipso earum canonicitas vcl addubitaretur, vcl negaretur. Sed, ut iam vidimus, iidem scriptores qui illa dubia historice referunt, (ORIGENES, EusEBIUS, HrnRONYMus), non putarunt ob ea esse a tra– ditionali sententia recedendum. 'Senior' est eis loANNES Apostolus, qui ita se nominat tum ratione aetatis, tum 111.axime dignitatis: hic titulus, omnibus apostolis communis (cfr. laudatum textum PAPIAE), speciali modo ei competebat, qui, ceteris apostolis iampridem mortuis, unice supererat; eo cognomine a fidclibus agnoscebatur, ínter quos et senno exierat quod discipulus ille non moritur (lo. 21, 22 s.). - Testimonia quae mox attulimus pro canonicitate, valent et pro authenticitate: quae etiam confinnatur a similitudine harum episto– larum 'Scnioris' cum I Ioannis et cum IV Evangelio, in c1uantum earum brevitas comparationem cmn his operibus longioribus permittit. Locutiones quaedam specifice ioa1meae, ut « manere in doctrina», «manere in veritate », « ambulare in veritate » (2 lo. 4. 9; 3 lo. 3, coll. lo. 8, 31; 18, 19; 12, 46): «Christus vrnit in camc» (2lo. 7; coll. 1 lo. 4, 2): « hic est antichristus » (2 lo. 7; coll. 1 lo. 4, 22); « non mandatum novum scribo, sed quod habuimus ab initio >> (2 lo. 5, coll. 1 lo. 2, 7; et lo. 13, 34): « Seis quia testimonium nostnun verum est >> (3 lo. 12; coll. lo. 8, 14; 21, 24) 1 2: - haec omnia, inquam, clamant identitatem auctoris omnium hormn scriptorum, scilicet, IoAN– NIS Apostoli. Pro 3 lo. potest insuper adduci ut indicium anthenticitatis sim– plicitas qua refert superbmn modum agendi Diotrcpliis, qui verbis et gestis auctoritati loANNIS detrahebat 13. § 3 - DESTINATARII. A) 2 lo. inscribitur « Elcctac Do111i11ac et filiis c1us >>: ex modo lo– quendi da hac Domina satis apparet eam n¿n esse mulierem. realem, personam individuam, sed nomen hoc designare symbolice Ecclcsiam, sive universa111, sive melius aliquam ecclesiam particularem Provin– ciae Asiae. - Kup[ix =- 00 D o 111 in a , est n01nen honoris, quod vcre convenit Ecclesiae tamquam societati spirituali et sponsae Christi. 12 Cfr. denchum similimdinum a) duarum cpistohrum minorum ínter se, b) earum cum 1 lo., et e) carumdem cum IV Evangelio, apud CHAINE l., op. cit., pp. 232-35. 13 Cfr. de hoc ScHNACKENBURG R., Dcr Strcit zwischc11 dcm Vc1fasscr uo11 dritten Iohamzcsbricf zmd Diotrcphcs, 1111d sci11c ucifass1111gsgcsc/zicl1tlichc BcdC11t1111g: in 'MüTZ' 4 (1953) 18-26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz