BCCCAP00000000000000000000545

424 EP. AD PHILIPPENSES Ita corpus nostrum corruptibile, grave, obscurum, passibile, fiet incorruptibile, agile, clarum et impassibile: uno verbo, corpus no– strum ~uztx6v (anímale), fiet msu¡ 1.oc, tx6v (spirituale) (1 Cor. 15, 40-49). Et sic perfecta erit salus nostra, cum corpus spirituale ad similitudinem corporis gloriosi Christi nobis dabitur, atque ita tam corpore quam anima beati erimus. Haec quidem transmutatio magnum est mystcrium (1 Cor. 15, 51 ss.), et miraculum stupendum: a Christo tamen operabitur « scwndum opc– rationcm, qua ctiam possit s11biicere sibi 011mia »: xoc,tX TfJV svÉpystocv = secundum efficacem virtutem vel potentiam qua pollet ad omnia sibi subiicienda: onmia ,tX 1tixv,oc, ergo etiam corruptionem et mortem. Deus subiecit omnia Christo, et nihil reliquit non subiectum Ei (1 Cor. 15, 25-28; Hchr. 2, 6-9). Apostolus tribuit Christo eamdem potentiam ac universale dominium cum Deo; ergo et eamdem naturam, nempe divini– tatem, uti ex hoc loco intulerunt Patres adversus Arianos, qui Christum. minorem Patre faciebant. - Christus, ut verus Homo-Deus habet « cla– ves mortis et inferni )> (Apoc. 1, 18), i. e. potestatem plenam super mortem et sepulcrum, ut mortuos revocct ad vitam, et a corruptione liberatos glo– riose transmutct, et conformes faciat suo corpori glorioso. 3 - EXHORTATIO AD CARITATEM ET HUMILITATEM AD EXEMPLUM CHRISTI (2, 1-11). Pluries in hac Epistola inculcat Apostolus caritatcm et co11cordia111: et tali modo hoc facit ut possit argui ad defcctum huius virtutis ínter Philippenses, saltem quoad eius perfectionem. Erant aliqui sui ipsius amatores, propriis commodis magis quam aliorum attendentes, vel suis opinionibus tenaciter adhaerentes, ex vanagloria et superbia, cum detrimento pacis communis et unionis fraternae. Hi defcctus non videntur fuisse graves, sed tamen correptione indigebant, ut non crescerent, sed ut magis paulatim tollerentur, et perfectio vitae christianae obtineretur. Apostolus iam de Philippensi– bus gaudebat, quod indicat eorum statum spiritualem bonum esse, sed postulat ab eis 'ut impleant vel cumulent eius gaudium' per abla– tionem horum defectuum, et perfectiorem vitae christianae exercita– tionem, praesertim quod attinet caritatem fratemam, et eius neces– sarium suppositum, humilitatem. TExTus: (Philp. 2, 1-4): 1, Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus, si qua víscera mi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz