BCCCAP00000000000000000000545
422 PHILIP. 2, 17; 3, 20 cordat. Praeterea, in hoc nexu etiam exprimit apostolus illud gau– dium et aestimationem de fide Philippensium, quam adeo excellentem iudicat, ut ipse possit eam Deo offerre in sacrificium gratmn. Dicit igitur Paulus: « Si contingat me immolari vel in libationem effundi supra sacrificium et obsequimn fidei vestrae, gaudeo... ». - Victima in hoc sacrificio est 'fides Philippensium, vel Philippenses ipsi qui fide vivunt'; libatio qua haec victima infunditur, est 'vita sen sanguis Pauli profusus'. Amat Paulus considerare suam praedicationem ínter Gentes tamquam ministerium sacrum, vel ),svroupy[cx.v = obse– quium, seu sacr~fici11m quod Deo offert; fidem autem Gentium, vel ipsas Gentes ad fidem conversas, tamquam oblationem quam Deo exhibet ut Eius minister. Apostolus gaudet de sua eventuali inm1olatione seu líbatione sacrificali, considerata tamquan1 obseq11i11111 lit11rgiw111. c - Philp. 3, 20. 21: CHR1snAN1, cAELI crvrnus 1AM AnscmPn, gloriosam corporis sui transfonnationem a Christo Salvatore exspectant. TEXTUS: 20, Nostra autem. conversatio in caelis cst: undc ctiam. exspcctamus Dominum nostrum Icsum. Christum, 21, qui reforma– bit corpus hum.ilitatis nostrae, configuratmn corpori claritatis suae, sccundum. opcrationcm. qua etiam. possit subiicerc sibi onmia. In praecedentibus vv. 17-19, invitatis Philippensibus ad sui imi– tationem, conqueritur de multis qui Crucis Christi virtutem non modo ignorant, sed et positive respuunt et odio habent, camis concupiscen– tiis indulgentes (quomm Dcus venter est), et terrena tantum sapientes. Cor apostoli, qui adeo Christum amat, et virtutem Crucis Eius tam intime penetravit, magno dolore opprimitur usque ad lacrimas, (n1111c autem et jlens dico, ínimicos crucis Christi). v. 20 - « Nostra m1te111 con¡¡ersatio in cae/is est... )>. - Illis ini111icis crucis, terrena sapientibus, opponit Paulus christianos qui non ita ter– renis immerguntur et occupantur, ut se esse cives caclestis patriae obliviscantur. « Nostra a u te 111 conversatio... »: in gr. non habetur os = m1tem, sed ycx.p = enim. Nexus cum praecedenti v. videtur esse hic: 'inimici Crucis Christi terrena sapiunt, cum tamen, utpote christiani, caelestia sapere deberent': (si hoc mente suppleatur, bene fluit phrasis cum ycx.p = eni111). Iuxta lectionem Vulgatae cum 'mtte111', christia1ú qui cogi– tatione, affectu, moribus, uti cives patriae caelestis vivunt, opponun– tur inimicis Crucis Christi, terrena sapientibus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz