BCCCAP00000000000000000000545
410 EP. AD PHILIPPENSES di a c o no s (vel diacones) 13 , qui sunt ministri sacerdotibus infe– riores: illi absque dubio in collecta pro Apostolo praeparanda prae– c1puas partes habuisse credendi sunt. u. 2 - Apprecatur omnibus a) gr a ti a 111, id est, divinum fa– vorem seu benevolentiam, quae includit etiam gratiam proprie dictam et auxilia divina: b) pace 111, quae est effectus gratiae, et cmnu– lum omnium bonorum, maxi111e ordinis spiritualis, secumfert. 'Gratia autem et pax' huiusmodi implorantur ab Apostolo pro fidelibus a Deo Patre, a quo onu1e datum optimum et omne donum perfectum descendit (Iac. 1, 17), et a Domino Ies11 Christo, qui utpote Deus, est eodem modo ac Pater, fons gratiae et auctor pacis. Cum utrumque nomen unica praepositione &:rc6 regatur, i111plicite indicatur illa bona pariter ab utroque procedere, adeoque Iesum Christum esse Deum. 2) CORPUS EPISTOLAE. 1 - Gratiarum actio (1, 3-11). TEXTUS: 3, Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4, sem– per in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio de– precationem faciens, 5, super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc: 6, confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu: 7, sicut cst mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis; eo quod ha– beam vos in corde, et in vinculis meis, et in defcnsione et con– firmatione Evangclii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8, Testis cnim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi. 9, Et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abun– det in scientia et in omni sensu: 10, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, 11, repleti fructu iustitiae per Iesmn Christum, in gloriam et laudem Dei. EXPOSITIO: v. 3 - Si.cut in plerisque Epistolis incipit etiam in hac ab agen– dis Deo gratiis pro bono statu spirituali Philippensium, et pro bene– ficiis eis a Deo collatis. Cum affoctu dicit, « Deo meo », quasi propria reputans beneficia Dei suis fidelibus facta. - Verba « in omni memo– ria uestri » non indicant obiectum gratiarum actionis, sed occasionem 13 Observa formam ablati11i « diaconib11s », a « diacon, -nis», quac licct minus usitata, inverútnr aliquando adhibita in antiq1ús monumcntis: (cfr. KNABENBAUER I., op. cit., in h. l.). De vi tcrminorum « episcopi », « presbyteri » cfr. RuFFINI E., La Gerarchia della Chiesa negli Atti dcgli Apostoli, e nclle Letterc di S. Paolo, Roma 1921.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz