BCCCAP00000000000000000000545
352 ROM. 5, 1-11 v. 3 - Gloriatio in tribulationibus. - « Non sol11111 autem », est ellipsis ab Apostolo saepius adhibita 9. Pax cum Deo ingerit nobis gaudium propter spem gloriae; nec solmn, sed facit nos exsultare in ipsis tribulationibus, quia sm1t media obtinendi illam gloriam quam speramus. Haec cognitio (gr. doó,sc;) nexus tribulationis et gloriae, facit ut magni aestimemus tribulationem, et nedum in ipsa tristemur, potius exsultemus vchementer. Hunc ncxum exprimit Paulus per so– ritem (CoRNELY), vel, ut alii dicunt, per cli111ax seu gradationem 4 mem– bris constantem 10 • Pri111111/l cst: « trib11latio patie11tiam operat11r », qua– tcnus praebet matcriam et occasionem exercendae augendaeque patien– tiae. Sec1111d11111: (v. 4) « Patientia a11te111 prohatio11e111 »; paticntia facit hominem Deo probatum et acceptum, quia demonstrat virtutem talis hominis esse gcnuinam, sicut aurum cuius legitimitas apparet cum per igncm probatnr 11 • - Terti11111: « Probatio vero spcm »; cum horno videt se mediis in tribulationibus constantcm permansisse, et ita fide– lem scrvum Deo se probassc, concipit spem praemii, Dei promissio– nibus innixam; confidit Deum, pro quo patitnr, daturum coronam vitae quam legitim.c certantibus repromisit. - Q11artt1111: (v. 5) « Spes m1tc111 11011 co11fi111dit >>; spes de qua agitur est illa quae v. 2 dicebatur « spes gloriac Dei» nobis infusa simul cum iustificativm:. Tali~ ~pt:~, innixa Dei bonitati (ut statim dicitur), et fomata bonis operibus, qui– bus Deo nos probamus, cst certissima, et non dcludct eam habentem. Sed verum motivum certitudinis illius spei, et gaudii per ipsam pro– ducti etiam in tribulationibus, est, « quia caritas Dei d!fJ11sa cst i11 cordi– ln1s 11ostris pcr Spirit11111 Sa11ct11111, qui datus cst nobis ». - Caritas Dei po– test per se designare vcl amorcm quo Deus nos diligit (gen. subj.), vel amorem quo nos diligim.us Deum (gen. obj.), vel utrumque. - Nihilominus contextus videtnr postulare ut praeprimis intelligatur hoc loco de caritate Dei erga nos; nam de hac certe loquitnr infra, v. 8; vult enim dare rationcm certitudinis et firrn.itatis nostrae spei, quae innititur maxime in amore eximio, quem Deus nobis exhibuit: nam, si Deus adeo nos diligit, habcmus pignus certum quod dabit nobis gloriam, cuius spcm simul cum iustificatione nobis infudit. - Quanta autem sit copia illius amoris exprimitnr verbo &xxÉz,m1., « diffusa » 9 Cfr. Rom. 5, 11; 8, 23; 9, 10; 2 Cor. 8, 19 etc. 10 Cfr. S. AucusT., De doctr. rhrist., IV, 7. 11 facobus 1, 3 sub alio aspcctu rcm considcrans, terminas istos inverso ordine ponit: « probatio fidci paticntiam opcratur »; si probatio fidci v.:ilet idcm ac « tribu– latio », scntcntia Iac. rcspondct primo mcmbro lrnius soritis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz