BCCCAP00000000000000000000545

318 2 COR. 2, 12-13 vitam. 17, Et ad haec quis tam idoneus? - Non enim sumus sicut plurim.i, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Ardens desiderium congnoscendi exitum missionis Tití ínter eos expletae, et festinatio eius in occursum sui delegati, a quo de rebus Corinthi quamprimum instruí exoptabat, argumento eis esse debebat amoris sit1ceri qua eos prosequebatur. v. 12 - « Cum venissem a11te111 Troadem propter Evangelium Christi, et osti1m1 mihi apert11m esset in Domino»: coactus relinquere Ephesum · post seditionem argentariorum (Act. 19, 23-20, 1), non venit Corin– thum, ut prius voluerat (2 Cor. 1, 15 s.), sed mutato consilio propter nova tristia facta corinthiorwn, et substituto itinere per epistolam lacrimarum, venit Troadem, ut dum Titum missionem suam exseque– batur Corinthi, ipse praedicaret ibi Evangelium Christi, fidemque in illis Asiae superioris regionibus propagaret: hoc est quod dicit, « propter Evangeliwn Christi ». - Metaphorá 'ostii aperti', alibí etiam adhibita (1 Cor. 16, 9; Col. 4, 3), vult Paulus significare 'condiciones favorabiles quas, Domino favente, invenit ibi ad praedicandum Evan– gelium', bonas dispositiones incolarum, etc.: quae onuiia spern. copiosae messis dabant. Paulus diligebat Troadem, quia in ea habuerat visionem, qua vocatus est ad evangelizationem Macedoniae (Act. 16, 8-11). - Comrn.oratio Pauli Troade, quamvis brevis, debuit esse frugifera, nam postea apparet ibi conununitas fideliurn bene ordinata, cwn qua Paulus, ex tertio itinere rcdux, septem diebus mansit (Act. 20, 6-12). - « In Domino» (gr. &v Kuplcp) intcllige 'Domino favente', vel 'in negotio Domini', id cst, ostiwn apertwn ad negotium Domini fruc– tuose agendum, nempe ad fidem propagandam. v. 13 - « Non habui rcq11íc111 spirít11i meo, eo q1wd non invenerím Tí– tum fratrcm mc11111, sed valcfacicns eis, profectus s11111 im Macedoníam ». Spiritus Pauli anxius erat de corinthiis usqueadeo, ut nec in tam pro– speris adiunctis Troadis evangelizationi faventibus, requiem (cf.vEaw = relaxationem) habuerit. Cruciabatur de mora Titi, e legatione sua nondum revertentis, a quo nm1tios exspectabat de rebus Corinthi. Sed non erat Titus qui tardabat, Paulus enim venerat Troadem ante tempus praevisum; erat potius desiderium vehemens cognoscendi res corinthias, quod Paulum impatientem morae reddebat. - 'Quapropter renuntians opportunitati (ostium apertum) evangelizandi Troadem,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz