BCCCAP00000000000000000000545
2 COR. 2, 10-11 317 apud vos maneret, vel 'ut vobis imitandum darem exemplum beni– gnitatis', qua offensam omnibus vobis ex parte factam (v. 5), e1 ex animo condonaretis. Hoc autem feci 'in persona Christi', id est, sive a) nomine, vice, vel auctoritate Christi; sive b) 'in facie (itpocrC::nrep) Christi', coram Christo intuente et approbante actum meum; sive e) 'id faciens quod Christus faceret, Christi mansuetudinem imitatus, Eiusque promptum animum ad paenitentes suscipiendos secutus'. Haec intellectio videtur commendari ex cap. 10, 1, ubi Paulus obsecrat lectores 'per mansue– tudinem et modestiam Christi'. t1. 11 - « Ut 110n circ11111t1enia1m1r a Satana: 11011 e11i111 ignora11111s cogi– tationes eitJs ». Hac benevolentia et indulgentia erga peccatorern. delu– dentur astus Satanae, qui sub specie boni, disciplinae ecclesiasticae, severitatis in puniendis delinquentibus, quaerit 'circumvenire nos' in damnum ecclesiae et cum animarmn pernicie: ne demus itaque Satanae occasionem lucri, ne nobis astutus illudat, et ab eo rn.iserabiliter dolo capiamur 2 6. Has cogitationes seu intentiones (-roc vo·~¡w.-rcx.) malignas Satanae dicit Paulus se cognoscere, non ignorare; ideo utitur ipse indulgentia, quam et aliis suadet, ut sic et peccator lucretur, et ecclesia aedificetur. 'Cognoscere cogitationes diaboli' est propnum Dei; cum ergo Paulus dicit se eas non ignorare, loquitur generaliter, sic: 'supposita diaboli mali– tia, eius consilia semper in malum hominis tendunt; ideo ab eis caven– dum, et contra ac ille suadet, faciendum'. c) NovuM ARGUMENTUM AMORIS PAULI ERGA C()RINTHI0S (2, 12-17) TEXTUS: 12, Cum venissem autem Troadem propter Evangelinm Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 13, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titurn, fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. 14, Deo autem gracias, qui semper triumphat nos in Christo lesu, et odo– rem notitiae suae ma.nifestat per nos in omni loco: 15, quia Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi finnt, et in iis qui pereunt; 16, aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in 26 Pulchre ad rem S. AMBROSIUS: « Debemus cavere ne rcmedium nostrum (punitio delinquentis) fiat eius (Satanac) triumphus: circumvenimur enim ab eo, si per nimiam obstinationem (nostram in sententia lata) pereat, qui potest liberari per (nostram) indulgentiam • (De paenitentia, I, 17: PL 16, 516).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz