BCCCAP00000000000000000000545

2 COR, 1, 22 311 suscipiente producw1t; loquitur autem hlc Paulus non de gratia sancti– ficante aliisque donis quae a Sacramentis conferuntur cuilibet ea rite suscipienti, sed de gratia muneris sibi apostolisque collata, de firmitate et constantia in praedicatione veritatis; loquitur non de omnibus indi– scriminatim fidelibus, sed de ministris verbi. Illa autem firmitas et constantia quam sibi apostolisque vindicat, non est effectus baptismi vel confir:mationis qua talis, sed effectus vocationis et electionis di– vinae ad munus apostolicum. - Unde videtur, 'tmctionem', 'obsi– gnationem', 'donum Spiritus' significare dona ornnia spiritualia, in– terna et externa, charismata, etc., quibus Deus apostolos instruit ad munus suum rite et fructuose obeundum (cfr. CoRNELY, h. 1). Sed etsi mentio Sacramentorum dubia rnaneat, horum vv. 21 s. rnomentum dogmaticwn magnum est, ob clarum testimoniwn Tri– nitarium in eis contentum. P a t e r indicatur voce &s6i;, qui aposto– los una cum fidelibus confirmat in CHRISTO, qui v. 19 dictus est Dei Filius: 'Spiritus'autemdesignatcerto Spiritum Sanctum 21 , cuius est proprium esse 'arrham hereditatis nostrae aeternae', dum conummicat nobis 'spiritum adoptionis filiorwn Dei'. d) EXPLICAT PAULUS VERAM CAUSAM DILATI ITINERIS, EIUSQUE SUBSTITUTIONIS PER EPISTOLAM (1, 23-2, 11). TEXTUS: 1, 23: Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: 24, non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. - 2, 1: Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2, Si enim ego contristo vos: et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? 3, Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meun1 gaudium, on11liun1 vestnun est. 4, Na1n ex rnulta tri– bulatione, et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini: sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundan– tius in vobis. 5, Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem onmes vos. 6, Sufficit illi, qui eius– modi est obiurgatio haec quae fit a pluribus: 7, ita ut econtrario, magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absor– veatur qui eiusmodi est. 8, Propter quod obsecro vos, ut confir– metis in illum caritatem. 9, Ideo enim et scripsi, ut cognoscam 21 uti colligitnr ex locis parallelis Eplz. 1, 13 s.; Rom. 8, 16; Gal. 4, 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz