BCCCAP00000000000000000000545
166 APOCALYPSIS vitas periculi in quo versatur: unde m.inor est spes resurgendi ex illo statu ad fervorem, quam. in frígido sen peccatore manifesto, qui si semel per gratiam Dei excitetur a sommo peccati, ardentius arripit et currit viam virtutis. Ideo per accidens tepor est peior frigore, et mallet Christus ut hic Episcopus esset frigidus, sed resolutus; posset enim illa resolutio in bonum. mutari; dum in tepido qui certamen vir– tutis refugit et in suo statu languet et nauseat, illa dispositio deest, et spes emendationis eo minor est, quo superbe praesumit de suo statu apparenter bono (v. 17). v. 16 - Sed (gr. oí.hwc; = sic) quía tepid11s es, ...111c1pia111 te evo– mere ex ore 111eo »: sicut aqua tcpida vonútum movet, ita hom.o tepi– dus Deum ad vomitum provocat. « Incipiam. te evomere », = cito te evom.am , in eo est ut te omnino a me et a mea familiaritate repel– lam. - Hoc non dicitur praecise de aetema danmatione, sed de sub– tractione gratiae, qua tepidus redditur indignus, quia illam non aesti– mat nec desiderat, ut ostendit negligentia et sonmolentia qua alias gratias ei oblatas in vanum abire sivit 71. Hac subtractione gratiae, tam necessariae ut homo a statu tepiditatis cxcat, in gravi pcriculo vcr– satur tepidus labendi in letalia et in obdurationem cordis, atque tan– dem in aetemam danmationem. v. 17 - Carpitur caeca praeswnptio tepidi Episcopi Laodicerú: « Quia dicis, 'dives su111, et lornpletat11s, et 11111li11s egeo » 7 2 • Quaenam est copia de qua gloriatur iste Episcopus?: dicitnc divitem se esse opi– bus materialibus, an virtutibus? - Crcdiderim ipsum gloriari de tem– porali s11a prosperitate: primo, qtúa verba hoc indicare videntur, prae– sertim illud tertium, « nullius egeo »; vix enim fingí potest hom.inem sanae mentis tan, perfectum se existimare ut dicat nihil sibi deesse virtutis, vel nulla indigere amplius gratia sen divino auxilio: etiam verba Christi v. 18 'de auro, de vestibus, de collyrio', suppommt Lao– dicenos gloriatos fuisse de istis rebus; unde Christus eos hortatur ut veras, nempe spirituales divitias sibi acquircre curent. Insupcr hic sen– sus bcne respondet prospero statui Laodiceae, quae ex commercio valde ditata erat, et sibi ipsi propriis opibus prospicere poterat, nullo 71 Cfr. ALONSO DIAZ J., El estado de tibieza espiritual e,¡ relaci611 con el mensaje del Sc11or a Laodicea (Apc. 3, 14 ss.): Comillas (Santander), 1955. 72 Animadvcrtc pulcram i1if/atio11is gradationcm: a) n:).ou,nóc; d¡.u; b) n:s– n:).r,•,rr¡Y.:x; e) ouoi:v zpdav ézw. - Sed plurium adeo vocabulorum coacervatione, virtutis inopia dcclaratur: a) ó ·m)dn:wpoc;; b) s).sewóc;; e) n:,wxóc;; d) ,ucpMc;; e) yuµvóc;: (*E!CHHORN).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz