BCCCAP00000000000000000000545
106 APOCALYPSIS cedebant, Apocalypsim Ioanni presbytero adscribebant, minorem proin– de auctoritatem ei dantes. - Sed his dubiis tandem cum Millenista– rum et Gnosticorum fme evanescentibus, authentia ioannea Apoca– lypsis eiusque canonicitas plenam obtinuerunt victoriam. - Eadem dubia, maiori quidem scientiae fuco, a Rationalistis refi-icata fuerunt; at ipsi ínter se non conveniunt: et praestantiores inter eos, ut *Wmss, *ZAHN, et *HARNACK veritatem honeste confitentur, nempe eumdem esse auctorem IV Evangelii et Apocalypsis. 2 § 2 - Locus ET TEMPUS compositionis Apocalypsis. - Probabiliter scripta est in ipsa ínsula Patmos, ubi habuit visiones quas narrat, et iussus est eas scribere in libro: « Quod vides, scribe... » (cfr. 1, 9. 11. 19; 2, 1. 8. 12; etc.). - Vita et color descriptionis indicat visiones illas scriptas fuisse statim ac habebantur, antequam ulla linea imaginis visae lapsu temporis oblitteraretur. Quoad tempus, ponendum est cum traditione imperium Domitiani (ann. 81-96), et teste lRENAEO 3 versus fmem eiusdem; igitur proba– biliter armis 94-95. § 3 - ARGUMENTUM Apocalypsis. - Hic líber, quoad rem pro– pheticus (1, 1. 3; 22, 6. 7. 10), quoad extemam formam epistolaris (ut ex inscriptione 1, 4; et ex salutatione finali 22, 8. 21 apparet); ex– hibet imaginem regni messianici, h. e. Ecclesiae a Christo fundatae, quae divina quidem perrn.issione adhuc impugnatur, Christi tamen assistentiá de omnibus suis hostibus perpetuo triumphat. Bcne P. Ano dicit: « In Apocalypsi docetur actualitas regni Dei et Christi, qui no– vissimam, eamque violentam, resistcntiam Hostis (Satar1ac) iam devicti, superant » 4 • Tota Ecclesiae historia in Apocalypsi adumbratur; di– recte quidem describuntur certanúna priorum et ultimorum tempo– rwn; sed indirecte et quasi in symbolo continentur quoque certanúna temporis intermedii s : vitari tamen debet applicatio visionum huius 2 Celebris evasit phrasis *HARNACK, qui post rem accurate investigatam, scribe– bat: « Profiteor haercsim criticain, quae Apocalypsim et Evangelium IV uní eidemque auctori tribuit » (cfr. Die Chro11ologie der altchristlichc11 Littcrat11r bis E11scbi11s, I, 673, nº 1: (Leipzig 1892). 3 Adv. Hacr. 5, 30, 3 (PG 7, 1207) ubi dicit Apocalypsim scriptam a Ioanne. 4 « Supplém. au Dict. de la Bible », s. v. Apocalypse, tom. I; col. 307. 5 « Totum hoc tempus, - inquit S. AuGUSTINUS, - quod líber iste complecti– tur, (est) a primo adventu Christi usque ad saeculi finem, quo erit secundus Eius adventus » (De Cívítate Dei, L. XX, 8; ML 41, col. 670).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz