BCCCAP00000000000000000000544
GENEALOGIA CHRISTI 69 quo praecesserant quadraginta nomina bis repetita, unde fiebat ut tum auris tum oculus tam assuefacti essent illi iterationi, ut obvia ve– niret calamo iteratio ultimi quoque nominis, vdl. joseph. - Semel autem inducta hac repetitione, pronum erat verbum sequens ad no– men repetitum referre. - Eodem modo potest explicari mutatio « egennethe » = natus est » in « egennesen » = genuit », quod toties po– situm fuerat in omnibus superioribus membris genealogiae 22. 2) De Jechonia bis repetito (Mt. I, 11 s.)- Videtur in v. 11 legen– dum esse Joakim, uti ex modo loquendi lRENAEI 23, et ex testimonio aliquorum codd. eruitur: secus non esset verum quod ipse Mt. dicit v. 17 de quatuordecim generationibus; in alterutra enim serie (secunda vel tertia) numerantur tantum tredecim, juxta textum hodiernum. - Lectio proinde primigenia haec plus minusve fuerit: «Josias genuit Jo a k i m et fratres ejus; Joakim autem genuit Jechoniam in transmigratione Babylonis... »; eo vel magis quod fratres Jechoniae nullibi commemorantur, dum notissimi sunt fratres Joakim, sel. Joachaz et Sedecias, ambo, reges Juda; primus depositus a Pharaone Nechao (4 Re. 23, 30-34), alter, novissimus rex Juda, a Nabucho– donosor in Babylonem deportatus (4 Re. 25, 1-7). 3) De nomine Cainan apud Le. 3, 36 quaeri solet .an sit genuinum, quia in textu hebr (Gen. XI, 12 s.) et in Vulg. abest. - Quidquid sit de quaestione in V. T., in Le. est certe genuinum, quia illud habent omnes testes critici, excepto cod. D (Bezae). - Ex alia parte genea– logia Christi apud Le. non videtur posse considerari ut mera citatio implícita V. T. ex vers. LXX, cujus veritatis vades esse non vult; sed ipse loquitur nomine proprio. - Ex quo sequitur, omnia nomina critice certa in genealogía ejus, ut vera accipienda esse. - Versio igitur LXX, quae in genealogia Semitarum (Gen. 11, 12 sq.) habet nomen Cainan, veram lectionem nobis conservavit: textus autem massore– ticus, versione LXX recentior, mutilus est. - Ita plerique auctores. - P. HuMMELAUER contrarium tenet (cfr. Comm. in Gen.; c. 11). CoMPARATIO utriusque genealogiae difficultatem facit propter plura discrimina ínter eas exsistentia. Alia sunt minoris momenti, alía majoris ponderis. A - Minoris momenti sunt: a) quod diverso loco Evangelii eam ponunt; b) quod Matthaeus ordinem des e endente m i. e. a 22 Cfr. L. G. DA FoNSECA, in Verbum Dni 1 (1921), pp. 66-71. 23 Adv. haereses, 1, 3, c. 21, nº 9; (M. ,G. 7, 954).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz