BCCCAP00000000000000000000544
68 INFANTIA CHRISTI Notae criticae de textu - De textu stemmatum Christi, haec no– tanda veniunt: 1) In Mt. 1, 16, juxta lectionem communem datur alia lectio varians in cod. palimps syrosinaitico, anno 1892 a Mss. AGNES SMITH LEWIS in monasterio Stae Catharinae ad montem Sinai detecto, et armo 1894 ab Univ. Cantabrig. edito; quae lectio e graeco fideliter translata, sic sonat: «Jacob autem genuit Joseph; Joseph autem, cui desponsata fuit Virgo Maria, genuit Jesum, qui dicitur Christus ». Similis quoad formam, aequalis quoad sensum, est lectio quae invenitur in vers. syrocuretoniana, et in paucis codd. graecis min., atque nonnullis codd. Vet. Lat. - Lectionem cod. syrsin. admisit *H. VON SoúEN ut primigeniam in sua editione critica N. T. graeci (Goettingen, 1913). Sunt etiam aliqui catholici 21 , qui magis adjunctorum considera– tione, quam testium auctoritate permoti, hanc lectionem praeferendam esse censent, dummodo ita intelligatur Ut salva maneat omnino con– ceptio virginalis Christi: dictio «Joseph... genuit... Jesum », aequiva– leret huic alteri; «Joseph inscriptus est in publicis tabulis uti pater Jesu »: et in confirmationem adducunt Num. 1, 18 ubi verbum « ia– lad >>, in conj. hitpa'el vertitur a Vulgata « recensere ». At, quominus lectionem cod'. syrsin. primigeniam censeamus, · obstat a) testimonium concors codd. et versionum, quod tan valide clamat, ut exilis vox paucorum illorum codd. extra chorum canen– tium suffocetur. b) Deinde, nescio an sensus quem verbo « genuit » affmgunt, sufficiens habeat fundamentum; unicum enim exemplum verbi « ialad » cum sensu « recensendi », quod adducitur ex V. T., mi– nus aptum videtur; nam in loco allato Num. 1, 18 « recensere » non necessario significat publicos scriptos catalogos conficere, sed viros singularum tribuum «numerare et distribuere·»: sed, etiamsi s c r i p - tu m elenchum indicaret, esset sensus conj. «hitpa'el », non «hip'il », quam probabilissime posuit Mt., uti ex versione «genuit » = « egén– nesen », et ex more constanti v: T. eruitur (cfr. v. gr. I Par. 2, 1-15; Gen. 5; 11, 10 ss.; &: «genuit = eyÉvvYJcre:v»), et indicat semper gene– rationem proprie dictam, sive immediatam sive mediatam, et respon– det constanter conj. hip'il (holid, waioled), nunquam conj hitpa'el. - Ceterum, potest commode explicad lectio cod. syrsin., dum dif– ficulter explicaretur lectio nostra communis, si non esset primigenia: explicatur np. per dittographiam nominis Joseph, quae eo facilior erat, 21 V. gr. HEER, ScHLOEGL, MARIES, etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz