BCCCAP00000000000000000000544

66 LC. 1, 3-4 integram: hominum classem, (utputa, S. FRANCiscus SALESIUS « Trac– tatum de vera devotione » ad Philotheam, et « Tractatum de Amare Dei » ad Theotimum scribens, np. ad omnes pios fideles). - Verumtamen, in persona Theophili, ex ethnicis probabiliter conversi, omnes ethnico– christianos alloqui vult; « in gratiam enim eorum, qui ex gentibus crediderant », ,ait ÜRIGENES, Lucas composuit Evangelium suum. v. 4: « Ut cognoscas »: juxta vim verbi graeci « itmyvcj>c; » = ut melius intelligas, ut recte perspicias « veritatem », vel potius inconcus– sam certitudinem « eorum verborum », sive rerum, « de quibus eruditus es», quae in orali cathechesi (xor."t"YJX~•lh¡c:;) didicisti, et simpliciter cognovisti, nunc inspectis et ponderatis rationibus, plena persuasione amplectaris. - Vult Lucas non modo simplicem historiam conficere, sed talem et tali modo ut ex ea probetur soliditas religionis christianae: ideo, tan sollerter enumerat titulas suos, quibus ostendat se esse optime prae– paratum ad scribendum, ac proinde ea quae narrat plenam fidem me– reri: ita fiet ut ex eorum lectione plena gignatur in legentibus certi– tudo: qui scopus Lucae est.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz