BCCCAP00000000000000000000544
64 PARS EXEGETICA Nihilominus, inspecto contextu, verius dicimus cum plerisque auctoribus hodiernis (SIMON, HuBY, SALES, RE, aliis) Lucam non vi– tuperare illos scriptores; nam fniis eorum erat bonus (v. 1), fontes unde hauserunt, optimi (v. 2). Ut plurimum, posset in v. 3 videri aliqua implicita et maxime urbana reprehensio, cum propriam dili– gentissimam investigationem, pluribus congestis vocibus, commendat (KNABENBAUER). - Esset igitur explicita laus, et tacita tenuisque repre– hensio; quae tamen cum de multis sermo sit, non est necesse ut de singulis intelligatur; possent et deberent Mt. et Me. a reprehensione excludi. - Utcumque, scripta ad quae Lucas alludit non sunt Evan– gelia apocrypha, saltem illa quae ad nos pervenerunt, recentioris certe originis. « Res in nobis » - vel ínter nos - « completae », sunt vita Christi, opus Redemptionis quae jam plene et perfecte impletae erant. v. 2: « Sicut tradiderunt nobis... >>. In hoc versu dicit Lucas, a) fon– tem praecipuum ab illis scriptoribus et a se quoque adhibitum, esse traditionem oralem; hanc enim designat semper in Novo Test. verbum « paradidonai », institutionem quae fit voce viva; b) seipsum clare di– scernit ab illis qui cum Doniino conversati sunt; illi vocantur testes oculati, qui ab initio Christum secuti, np. ex qua Ipse praedicare incepit, viderunt omnia quae Ipse gessit, et post Ejus mortem munus praedicandi verbum Dei - Evangelium - ex officio exercuerunt: his verbis designat discipulosDomini, maxime vero duodecim Apostolos. v. 3: « Visum est et mihi... » Quandoquidem multi ad scribendum se accinxerunt, idipsum et ego facere decrevi 18 • Vult Lucas in hoc versu lectores suos securos facere, illis fiduciam inspirare, ostendendo se esse optime praeparatum ad tale opus aggre– diendum, nam licet ipse non viderit Dominum, diligenter (&xpt~wc:;) investigavit, persecutus est 19 omnia (niicrLV) quae narraturus est: eaque sumpsit &v(,),\h:v h. e. a) vel a principio vitae Jesu, includendo etiam historiam Infantiae (est sententia communis); b) vela longo jam tem– pore res niihi pervestiganti (LAGRANGE); qui jamdudum Apostolos 18 Aliqui codd. min. et versio goth. legunt: « visum est Spiritui Sancto et mihi... »: est additio manifeste desumpta ex Act. 15, 28. 19 1tccpccxo:t.ou &éoo ( = iuxta, prope sequor, sector... [rem, negotium, personam]: exploro, investigo), est vox circuli Lucae-Pauli; nam praeter hunc locum Le. 1, 3, solum adhuc recurrit ITim 4, 6; et 2 Tiro 3, 10. - In V T cfr. 2 Mach. 9, 27, ubi hoc verbum vertitur a P. ABEL, suivre scrupuleusement, (cfr. 'Les livres des Macca– bées', Paris 1949, h. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz