BCCCAP00000000000000000000544

LC. 1, 1-4: PROLOGUS 63 filiatio per gratiam, et supernaturalis revelatio quam nobis attulit, vacando nos a tenebris, et transferendo in regnum lucis. ~ Si ultra prologum, etiam reliqua capitis primi consideramus, in eo omnia fere Christi nomina recurrunt, quae a Joanne alibi usurpantur: a) Ver– bum, b) lux, c) veritas, d) vita, e) Jesus Christus, f) Unigenitus Deus, vel Filius, ·g) Agnus Dei, h) Messias, i) Filius Dei, j) Rex Israel, k) Rabbi-magister, 1) Filius Hominis (hoc ultimo nomine non alii Chri– stum, sed Christus seipsum appellare solet.). 2 - PROLOGUS EVANGELII S. LUCAE (1, 1-4) Prologus iste, ut omnes fatentur, eleganti genere dicendi praestat: sermonem graecitatis classicae (Thucydidis) imitatur; in eo sententiae non mera juxtapositione coordinantur, sed sicut in periodo classica sub o r din a n tu r : habetur protasis (v. 1-2), et apodosis (v. 3-4). Quatuor versibus constat, et totidem res in eo continentur, np. a) occasio scribendi; b) fontes adhibiti; e) modus quo illos adhibuit; d) fmis vel scopus sui operis. v. 1: « Quoniam quidem » = quandoquidem: hac voce signifi– catur cum quadam emphasi ratio vel occasio scribendi; quae non alia fuit quam imitatio aliorum, qui ante se scdpserant de vita Jesu. Dicit Lucas multos aggressos fuisse laborem scribendi vitam Christi: quinam sint illi multi, non potest definid; utrum prae oculis habeat suos prae– decessores Matthaeum et Marcum, pendet a sensu quo intelligatur sequens verbum «conati sunt» = (1b,zxztp'1)cr~v): ex se nihil aliud dicit quam «aliquid aggredi », «operi manum admovere », nullo habito re– spectu ad prosperum vel infelicem exitum rei. Hoc sensu possent etiam Matthaeus et Marcus comprehendi. - Si vero ad usum Lucae qui solus in N. T. vocem adhibet, (Act. 9, 29; 19, 13 et cfr. 2 Macchab. 2, 29; 7, 19; 9, 2;10, 15; etc. ), et ad intelligentiam graecorum in– terpretum attendimus, videtur indicad illos auctores oped suscepto non fuisse pares: ac proinde inter eos non comprehenderentur Mat– thaeus et Marcus; quo tamen non negatur Lucam eos cognovisse, imo et partim ut fontes adhibuisse 17. 17 J. ScHMID mutuam dependentiam Mt. et Le. omnino negat: haec conclusio scientifice demonstrata est, ·ut illc dicit, ex argumentis internis, nam Traditio de hoc non exstat. (Cfr. Bibl. Studien, XXIU; 1930).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz