BCCCAP00000000000000000000544
62 PARS EXEGETICA nobis a Christo collatas unam in specie nominat Evangelista; plenam quam de Deo rebusque divinis nobis attulit revelationem: ideo subdit v. 18: « Deum nemo vidit umquam >>, sed nec videre potest, addit Pau,lus (1 Tim. 6, 16): ideo nemo praeter Filium ejus unigenitum, « qui est in sinu Patris » 16, et intimum commercium cum Patre habet, et scrutatur omnia, etiam profunda Dei, poterat nos veritatem divi– nam edocere, explicare, dilucide explanare (e~'Y)y~mx"t'o) quis sit Deus, et qualis intima ejus vita, &. Nam neque Moyses Deum ejusque in– tima penetravit, sed solus Filius. Nota. - 1) Ex hoc loco, inquit KNABENBAUER (Comm. in Jo., p. 100), videtur consequi ratio valida pro illa inter theologos communi sen– tentia, « animam Christi habuisse visionem essentiae divinae », gavi– sam fuisse visione beatifica, fuisse simul viatorem et comprehensorem. Nam enarratio illa facta est a Christo-Homine, proinde proxime ex illa scientia, quae animae illius humanae, et intellectui humano erat communicata ». Christus qua horno proponitur nobis testis veritatis. - Confirmatur ex his quae postea (Jo. 3, 13) dicuntur: Filium Ho– minis esse in caelo, h. e. Deum videre; et ipse Jesus ibi dicit de seipso: « quod vidimus, testamur » (Jo. 3, 11); sed testatur qua horno, ergo videt etiam qua horno. 2) In prologo et deinceps sermo est de Praecursore, quem Evan– gelista Joannem simpliciter appellat. Dum Synoptici accurate distin– guunt duos Joannes per aliquam appositionem, v. gr. Baptista, filius Zebedaei, &, et ipse auctor quarti Evangelii diligens est in clara di– stinctione personarum, maxime si sint homonymae, v. gr. Judas, non ille Iscariotes (14, 22), Judas Simonis Iscariotes (6, 72; 13, 26), cum agitur de Baptista, illum nominat simpliciter Joannem, quia alium Joannem, np. seipsum, nullibi nominat; quod merito accipitur tamquam indicium validum authenticitatis quarti Evangelii, attenta auctoris mo– destia, et quod insuper nullum erat periculum pro lectoribus imme– diatis confundendi duos Joannes; probe enim sciebant auctorem quarti Evangelii esse Joannem, filium Zebedaei. 3) Praestantia theologica hujus prologi neminem fugit; tota chri– stologia in eo continetur: Christus verus Deus et verus Horno, per quem maxima et pretiosa dona nobis communicata sunt, sel. divina 16 Sinus Dei, - dicit ToLETUS - est divinitatis arcanum, in quo est Filius; unde SS. Patres bene contra Arianos hinc intulerunt Filii consubstantialitatem. (Comm. in Ev. lo. in h. 1: Romae, 1588).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz