BCCCAP00000000000000000000544

JO. 1. 15-17 61 ad baptismum venir et: «qui post me ven tu rus es t ... » sel. ad ministerium praedicationis, ad munus sibi commissum exse– quendum, « a n t e m e fa e t u s e s t »; intellige non de tempore (nam Christus post Joannem et conceptus et natus est), sed de digni– tate; et nota elegantem antithesim: « qui mihi a tergo erat, me, quasi celedus currendo, antevertit, et post se reliquit »: et· statim subjungit rationem hujus superioritatis et excellentiae, « q u i a p r i o r m e era t »; antequam ego exsisterem, ipse jam erat. (Verbum aeternita– tis est; cfr. superius dicta ad v. 1). - Nonnulli hunc versum expun– gunt tamquam glossam, quia videtur contextum abrumpere. - At immerito, cum illum habeant omnes codices, nec omnino desideretur nexus, sicut supra indicavi; vult enim Evangelista, multiplicatis testi– bus, majorem virn. dare suae demoristrationi. v. 16: Christus fons bonorum omnium.-Ver– bum incarnatum dixerat Evangelista plenum gratiac et veritatis; nunc dicit redundantiam hujus plenitudinis in nos, in omncs: « e t g r a - ti a m pro gr a ti a» h. e. superabundantiam gratiarum; vel se– riem gratiarum continuam quac de plenis thesauris Verbi una post aliam promanant; primam gratiam sequitur altera eaque major, et sectmdam tertia, et ita porro, nova et prctiosiore gratia in praecen– dentis locum sine intermissione succedente, quasi ad remunerandam (= anti) animae fidelitatem. (Cfr. BovER « x_á;p¡v &.v,1 x_ix.p¡,o~ », Joh. 1, 16; in Bíblica 6 [1925], pp. 454-60) 15 • v.· 17: Nova O eco no mi a es t V et ere p raes tan - t i o r : quantum gratia praestat Legi, tantum Christi donum superat Legem. «Quia Lex per Moysem data est, gratia et ver itas pe r J. Ch r is tu m fa c ta es t ». Nexus cum praecedenti versículo hic est: accepimus a Christo tantam gratiarum copiam, quia Christus est auctor gratiae, et fundator novae oecono– miae. Lex gratiam non conferebat, Christus eam copiose impertitur, quia Ipse fecit eam, auctor ejus est; Lex erat umbra futurorum bono– rum, Christus umbrae substituit corpus, realitatem sive veritatem: quamvis gratia non deesset omnino in Veteri Foedere, erat minor quam quae habetur in Novo, eaque dabatur propter Christum, intuitu satisfactionis ah Eo praestandae (cfr. Heb. 9, 26-28). - Inter gratias 15 Cfr. locutionem similem Eccli 26, 19 (gr. 15) x&pi,; !rrt x&pi·n = gratia su– per gratiam: dicitur de muliere casta et fideli, quae est gratia seu donum inaestimabile.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz