BCCCAP00000000000000000000544

60 PARS EXEGETICA stabili, significatur quoque Ipsum non in patria, sed quas1 111 alienis peregrinari; solent enim qui extra patriam peregrinantur, non in do– mibus fixis, sed in mobilibus tentoriis habitare. Communis sententia Patrum et expositorum videt hic allusionem ad Tabemaculum Foederis, in quo Deus in medio populi sui habitabat, praesentiam suam manifestando per nubem illam, quae Tabemaculum cooperiebat, et « Shekínah » (inhabitatio) vocabatur. - Sicut filiis Israel concedebatur gloriam Dei in illa nube contemplari, sic nos « vidimus gloriam Ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre »; contemplati sumus radios e sua divinitate emanantes, in suis miraculis, sermoni– bus, &: gloriam talem, qualis Unigenito Filio Dei competit et decet: - illud « quasi » (&e,) . non est particula comparativa, sed declarativa, ut saepe. - Appellans Verbum «Unigenitum a Patre » vel Patris, cum antea (v. 13) de aliis Dei filiis locutus fuerit, satis indicat agi de filia– tione naturali, dum alii sunt filii adoptivi. - Forsitan, haec dicens, recordatur Joannes Transfigurationis Domini, cui spectator adfuit si– mul cum fratre suo Jacobo et Petra; sed vult illo verbo «vidimus » comprehendere omnes testes praeordinatos a Deo, qui cum Christo manducaverunt et biberunt, i. e. familiariter conversati sunt (Act. 10, 41), sel. Apostolos. ' - « plenum gratiae et verítatis »: Christus habebat in se plenitudinem gratiae, cumulum sel. donorum spiritualium, quorum nos participes summa liberalitate facit; et plenitudinem veritatis nobis revelandae, nam est Doctor et Magíster, in hoc natus ut testimonium perhiberet veri– tati (Jo. 18, 37), et eam summa auctoritate omnes doceret: 'plenum veritatis' erat quoque Verbum Incarnatum, quia in se omnes prophe– tias et figuras Veteris Testamenti implevit et ad perfectionem adduxit. TESTIMONIUM PRAECURSORIS. - v. 15: «Jo a n ne s test i m o - nium perhibet de Eo, et clamat, dicens: ... » Praeter proprium suiipsius et aliorum Apostolorum testimonium, in– vocat Evangelista testimonium illius cujus oflicium et missio erat testi– monium perhibere de lumine, np. Joannis Baptistae, qui clamat, = voce elata profert suum testimonium: «H i e e r a t q u e m d i xi : Qui post me venturus est, ante me factus e s t , q u i a p r i o r m e e r a t » • Summa testimonii Baptistae, quae hic ponitur, est argumentum humilitatis Praecursoris, qui semper Messiae se postposuit, volens ut omnes Eum, non se, sequerentur. - Christus veniens ad baptismum~ indicatur a Joanne his verbis: « hic erat quem dixi >>; igitur de Eo saepe locutus fuerat turbis, antequam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz