BCCCAP00000000000000000000544

JO. 1, 13-14 59 filiatio a nullo humano principio, sed a solo Deo produci potest, sicut dicit statim v. sq. 11. 13: « qui non ex sanguinibus » (plurale est hebraismus); indicat materiam ex qua horno generatur; et ea excluditur: « neque ex volun– tate carnis >>; exduditur ab hac generatione concupiscentia, nam hanc 'voluntas carnis' signat: fortasse ponitur (« thelema » =) voluntas, po– tiusquam (« epithumia » =) concupiscentia, ob attractionem me?1bri sequentis, « neque ex voluntate vírí », sel. ex desiderio naturali et ratio– nali in homine gignendi liberos: omnia. haec principia materialia .et humana nihil conferunt ad divinam filiationem, quoniam filii Dei sunt illi qui « ex Deo natí sunt », modo omnino spirituali generad per communicationem grati::\.e, quae juxta doctrinam Joannis, est semen divinum filios Dei generans (I Jo. 3, 9) 13 • MYSTERIUM lNCARNATIONIS. v. 14 - « Et VERBUM CARO factum est ». Nexus hujus versus cum praecedentibus est intimus, adeo ut conjunctio «et» qua incipit, vertí possit: «nam », «siquidem » 14, quasi explicans causam et originem illius filiationis divinae hominibus communicatae, et reddens rationem ipsius mysterii Incarnationis: ex quo Verbum caro facturo est, homines sunt Ejus fratres, ac proinde • filii Dei; Filius Dei factus est homo ut homines faceret filios Dei. VERBUM... caro: Quam distant ínter se hi duo termini ! Evange– lista illos conjunxit consulto ut majorem admirationem excitaret. - Caro exprimit more hebraico hominem, partem pro toto; et quidem, partem humillimam hominis pro toto homine, ut ita graphice descri– batur hinc quidem exinanitio Verbi, illinc vero invicte asseratur veri– tas naturae humanae assumptae. « et habitavit in nobis, i. e. posuit vel fixit ínter nos tabernaculum suum: quo dum innuitur Verbum assumpsisse naturam humanam modo 13 Praeter lectionem egennethesan ( = nati sunt), est alía in antiquis codd., et a TERTULLIANO, JUSTINO, IRENAEO, HYPPOI.TTO testata, sel. « egennethe » ( = natus est). Juxta hanc lectionem ageretur in v. 13 non de spirituali generatione filiorum Dei, sed de supranaturali et virginali conceptione Christi; nexus cum v. 14 esset bonus, melior tamen habetur cum alia lectione in plurali, quam aliae bonae raciones retinere sua– dent, et de facto ab omnibus fere interpretibus retinetur. (Cfr. LAGRANGE, L'Évangi– le selon St. Jean; 3ª ed., 1927, p. 16-19). - De varia codd lectione in hoc v. 13 cfr. a) F. M. BRAUN, O. P., Qui ex Deo natus est. (Ioh. 1, 13), in 'Aux sources de la Tra– dition chrétienne' (Mélanges *M. GoGUEL, 1950, pp. 11-31).- b) M. E. BoISMARD, OP., RB, 57 (1950) 388-408: et in Le Prologue de S. Jean, p. 57. - e) G. CASTEL– LINI, VDni. 32 (1954) 155-57. 14 Cfr. 1 Macch. 3, 51; 1 Jo. 1, 1; 3, 4. 5; et= nam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz