BCCCAP00000000000000000000544

58 PARS EXEGETICA v. 11 : « In propria venit ». - Hic versus cum praecedenti paral– lelus est; ideo « in propria» significat « in mundum », qui utpote ab Ipso creatus, sua possessio erat; verba tamen ab Evangelista selecta indicant ipsum velle signare speciali modo populum Israel, quem Ver– bum ut populum sibi peculiarem ab antiquo elegit (cfr. Eccli. 24, 9-12) 11 : sed « sui Bum non receperunt », intellige litotem; non solum Eum non receperunt, sed Eum rejecerunt « et contumeliis affectum occiderunt » (Mt. 21, 33-46). - Haec generalis affirmatio, quae admi– rationem et dolorem Evangelistae ob hominum ingratitudinem pan– dit, intelligenda est de majori parte hominum vel Judaeorum, non de omnibus; nam statim subjungit beatam sortem illorum, utique paucorum, qui Verbum receperunt. Di g ni tas e o ru m qui in V e r bum ere di de run t. v. 12 sq. - « Quotquot autem receperunt Bum»; nota imprimís universalita– tem salutis a Verbo allatae: quotquot, omnes, quicumque sint, sive ex Judaeis, sive ex gentibus: observa deinde quomodo recipiatur Verbum, per fidem sel. in Eum, « his qui credunt in nomine Bjus », h. e. in Eum (cfr. Jo. 3, 18): « dedit eis potestatem filias Dei .fieri », contulit eis liberam facultatem transeundi, si velint ulteriori gratiae consentire, in condicionem filiorum Dei. Fides est igitur primus gressus in via salutis, « principium et radix justificationis >> (Conc. Trid.) 12 ; ipsa autem filiatio divina habetur per gratiam sanctificantem, qua effi– cimur divi.nae consortes naturae, et familiae Dei adscribimur tam– quam filii adoptivi: illa tandem gratia sanctificans in Nova oeconomia infunditur per baptismum, qui vocatur lavacrum regenerationis, in quo filii irae recipiunt filiationem divinam. - Haec autem divina vel saltero a v 4 sermonem fieri de Verbo ( ensarko) iam Incarnato, uti patet ex mentio– ne Praecursoris; hoc consonare dicitur stilo «cyclico et ondulatorio » IV Evangelii. - At reponimus: Cur v 10 ratio praesentiae Verbi in mundo ponitur huius crea– tio per Ipsum,: v 10 respondens v 3, qui munus Verbi in creatione declarat, suppci– nere sinit omnia intermedia agere de Verbo in mundo per creationem, id est de Ver– bo nondum Incarnato. Mentio Praecursoris vv 6-8 non statim probat agi iam de Verbo Incarnato, sed ea advocatur ab idea «Lucís » (Verbi), quia etiam Ioannes erat ~ lucerna... lucens » (Ioh. 5, 35). - !taque non est cur communis explicatio, in qua progressus idearum lucidius apparet, relinquatur. - A v 11, «in propria ve - n i t ... » potest utique de Verbo iam Incamato cogitari. 11 Cfr. Ioh. 19, 27 ubi de; -roe taL°' (Vgt. «in sua ») significant «domus Iohannis », in quam discipulus recepit Mariam sibi a Jesu commendatam. 12 Sess VI, De iustificatione, cap. 8: (Ench. Symb, nº 801): «Per fidem ideo iustificari dicimur, quia 'fides est humanae salutis initium', fundamentum et radix omnis iustificationis... ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz