BCCCAP00000000000000000000544
JO. 1, 7-10 57 v. 7: « Hic venit in testimonium... » Missio Praecursoris erat viam Christo praeparare, reddens testimonium de Eo, indicans hominibus lucem quae eis erat exorta, ut cum appareret, i. e. (in publicum pro– deret), eam reciperent, credendo in Messiam. v. 8: « Non erat ille lux... » Insistit Evangelista in 1mmere Praecur– soris bene definiendo, quia erant forsitan quidam plus aequo Joannem aestimantes, et illum cum Christo confundentes (Le. 3, 15; Jo. 1, 19-28). - Joannes erat quidem «lucerna», eaque «ardens et lucens » (Jo. 5, 35), sed non erat « To (fll'lc; = ipsa Lux», lucem suam habebat mutuatam a Verbo, de quo testimonium perhibere debebat. v. 9: « Erat lux vera... ►> En oppositio: Joannes non erat lux; sed Verbum erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, i. e. quae apta est illuminare omnes. « Venientem in hunc mundum »: iuxta Vul– gatam haec verba referuntur ad «hominem »: a multis tamen acci– piuntur tamquam determinativum «lucis verae »; (gr. « TO q,wc; » est neutrius gene/;:is, quapropter « epx6µevov >> est nominativum, non accu– sativum): «erat lux vera...veniens in mundum »: Verbum, quod tam– quam Lux omnes homines illuminat, erat veniens in mundum; i. e. in eo erat ut appareret inter homines. - In confirmationem hujus explicationis, cfr. verba Jesu: «Ego, lux, in mundum veni » (Jo. 12, 46); et alia: « Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tene– bras... (Jo. 3, 19). - Erat veniens, nam promiserat se venturum, et quasi impatiens exspectabat tempus veniendi: sed jam v. 1O: « In mundo erat »: guomodo in mundo esset Verbum ante Incarnationem, verbis sequentibus explicat: « et mundus per Ipsum factus est », vel, 'nam mundus per Ipsum factus est'; i. e. omnia opera sua de Eo loquebantur, et a maghitudine et specie creaturae poterat Crea– tor ejus videri et agnosci (cfr. Sap. 13, 5). - Cum tamen tot argu– mentis Dei praesentia in mundo esset manifesta, « mundus eum non cognovit », homines mundani (perversi) Eum non agnoverunt, sed ut Paulus dicit: « commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et ser– vierunt creaturae potius quam Creatori » (Rom. 1, 25). Nota diversum usmn vocis « mundus » in hoc versu: primo et altero loco habet significationem cosmologicam, tertio vero anthropologicam, et qui– dem restrictam ad homines perversos: hoc sensu frequens recurrit vox « mundus >> in quarto Evangelio, praesertim in sermone Dominico post ce– nam (ce. 13-17) 10. 10 Iuxta hanc satis communem explicationem de Verbo (asarko) in mundo ante Incarnationem, est alia a pluribus hodiernis admissa, quae dicit per totum Prologum,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz