BCCCAP00000000000000000000544
56 PARS EXEGETICA est. In Ipso vita erat... » De codicibus alexandrinis hanc divisionem ha– bentibus, et de multis viris sapientibus, qui eam illo tempore seque– bantur, testatur S. AMBROSIUS, quamvis ipse alio modo cogitaret; etiam hodie haec divisio communiter ínter exegetas praevalet, quia contextui melius quadrat, et successionem idearum magis claram atque concinnam praebet 7 • In Verbo erat vita : haec vox apud Joannem refertur fere semper ad vitam supernaturalem s ; et in hoc loco ad ipsam principaliter refertur, quin tamen vita naturalis excludatur, saltem vita rationalis; nam statim quasi explicans de qua vita loqua– tur, subjungit: « et vita erat lux hominum »; vita quae erat in Verbo, fit concrete in hominibus lux, illuminatio, eis communicando lumen rationis et lumen fidei, veritates naturales et Revelationem supernatu– ralem. v. 5: « Et lux in tenebris lucet »: lux veritatis a Verbo promanans, ínter homines erroris tenebris obnubilatos splendet, radios suos emittit, ante Incarnationem, tum per lumen rationis hominibus datum, tum per philosophos inter gentiles, et per Prophetas inter Judaeos, sed « et tenebrae eam non comprehenderunt »: tenebrae appellantur per metaphoram homines vitiis dediti (cfr. Eph. 5, 8); hi lumen rationis in se suffocarunt, veritatem Dei in injustitia captivam detinuerunt (Rom. 1, 18). - Verbum graecum « xcx- .é1.cx ~e:v » potest indicare vel ignorantiam, errorem inculpabilem, uti ex verbo in Vulgata adhibito videretur, (non comprehenderunt); vel ignorantiam voluntariam et malitiosam (non apprehenderunt, rejecerunt). Hoc alterum melius, propter v. 10. 11 (non cognovit = non receperunt) 9 • CüMPARATIO VERBI CUM JüANNE PRAECURSORE (vv. 6-9) v. 6: « Fuit homo missus a Deo »••• = exstitit horno a Deo missus: Praecursor introducitur tamquam propheta; horno qui a Deo mitti– tur, ut ejus nomine hominibus loquatur. - Joannes, ipso nomine suo « misericordiam Dei » hominibus annuntiabat. 7 Vulgata Clementina quaestionem dirimere noluit, nam punctum ommt sive post «nihil», sive post «factum est », virgulis solis distinguens diversas sententias. 8 Cfr. J. B. FREY, Le concept de vie dans l'Évangile de St. Jean, Biblica, 1 (1920), pp. 37-58; 211-239. 9 Aliqui paulo aliter hoc comma intelligunt, iuxta aliam significationem verbi graeci «katalambano», (cfr. ZORELL, Lex gr. N.T., s. v., 1) c): sic: «et tenebrae Lu– cem supprimere, superare, suffocare non valuerunt ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz