BCCCAP00000000000000000000544
JO. l, 3-4 55 v. 3: « Omnia per Ipsum Jacta sunt, et sine Ipso factum est nihil... ». Eleganter utitur parallelismo antithetico ad adstruendam fundamentalem veritatem de creatione omnium ornnino rerum in quolibet ordine per VERBUM facta. Causalitatem autem VERBI in creatione intellige tum quasi instrumentalem, tum maxime efficientem: utrumque enim sensum habet praepositio « día » cum genitivo 4 , et verum est VERBUM rus duobus modis creationi c9operatum esse. Quasi-instrumentaliter, quia medium fuit inter Patrem et creaturas, sicut instrumentum est inter artificem et opus: et hoc propter Ejus exemplaritatem; VER– BUM, utpote ab intellectu Patris procedens, omnes in se continet for– mas rerum creandarum, quas Pater cum dilectione contemplans, reali exsistentia donat. Maxime vero intellige de causalitate efficiente; nam solet Joannes Filio tribuere eandem activitatem externam ac Patri (cfr. Jo. 5, 17: « Pater meus usque modo operatur, et Ego operor »; 5, 19: « Non potest Filius a se facere quidquaro, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque eniro ille fecerit, hace et Filius siroiliter facit »). Idem obtinet in loco nostro, eo vel roagis quod in Verbo con– siderat potius ejus naturam divinam, quam Ejus ad Patrem relationem; et cum actionum ad extra, cujusmodi est creatio, ornnes tres divinae Personae eodem modo sint causae directae et efficientes, ideo hace causalitas ~fficiens adscribitur Verbo in hoc loco 5 • v. 4: « In ipso vita erat ». - An his verbis incipiat nova sententia, vel jaro inceperit postremis verbis versus praecedentis, rationibus cri– ticis vix potest definiri, curo pro utraque distributione verborum roagni ponderis auctoritates militent: antiquiores codices (A.C.D.), veteres versiones (latina, syriaca,, sahidica), nonnulli Patres, (TERTULLIANUS, liRENAEUS, AMBROSIUS, ATHANASIUS, &) punctum ponunt post « nihil», incipientes novam sententiam: « Quod facturo est, in Ipso vita erat » ... ; vel, ut CLEMENS Arnx. et ÜRIGENES, atque deinde Ariani dividebant, « Quod factum est in Ipso, vita erat... », ac si Evangelista voluisset Verbi exemplaritatem speciali modo efferre, et dicere: omnia ante– quam crearentur, existebant jam in Verbo, ad cujus imaginero oronia deinde creata sunt. - Alia punctuatio retinetur a plerisque Patribus graecis, et a S. HIERONYMO 6: « sine Ipso facturo est nihil, quod facturo 4 Sensus instrumenti est commun.is ; pro sensu causae efficientis cfr. v. gr. Heb. 2, 10; Gal. 4, 7; 1, 1; etc. s Confirmatur ex collatione cum Jo. 1, 10 qui vicissim ob similitudinem cum Rom. 1, 18-23 videtur intelligendus de causalitate efficienti. 6 Textus HIERONYMI vide in VDni 33 (1955) 86-94; J. MBHLMANN, O. S. B. -Historiam quaestionis vide íbi, pp. 193-208 tractatam a I. DE .LA PüTTBRJE, S. J. •.\ 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz