BCCCAP00000000000000000000544
54 PARS EXEGETICA VERBUM = gr. Lagos: designat secundam Personam SS. Tónita– tis: et quidem aptissime ab Evangelista selecta est vox ad proponen– dum humanae imbecillitati modum ineffabilem quo Filius a Patre procedit, sel. per generationem intellectualem. - Doctrinam de Logo non fuisse mutuatam ex operibus Philonis Alexandrini, vel ex philo– sophia platonica, probatur ex essentialibus differentiis ínter Logon Joannis et Philonis: ille est realitas concreta, persona individua, Filius Dei incamatus; hic vero saepe repraesentatur ut aliquid abstractum, vel certe impersonale, medius quidem ínter creaturas et Deum, sed omnino Deo inferior et divinitate carens. - Quod nomen ipsum « LOGOS » desumpserit e Philone, nihil profecto detraheret auctoritati Evangelistae; tamen ad hoc admittendum nullo modo cogimur: cur enim emendicasset Joannes a philosopho alexandrino, quod e scientia , Veteris Testamenti jam ipsi innotuerat? - Saepe enim in Veteri Testa– mento sermo est de Deo per Verbum suum res crean.te (Ps. 32, 6), vel homines gobernante (Sap. 18, 15), et de divina Sapientia personifi– cata (Prov. 8; Eccli. 24): hoc proculdubio noverat Joannes, et huic scientiae et intelligentiae Veteris Testamenti accessit nova revelatio. « ET VERBUM erat apud Deum »: post assertam VERBI aeternitatem, dicit de Ejus vita in Deo: observa usum verbi stativi, vel quietis « erat », cum praepositione indicante motum vel directionem: graece enim habetur « pros ton theon » versus 2 Deum: (cfr. idem infra 1, 18): erat proinde in Deo, sed tamquam aliquis ab Eo distinctus: bis ver– bis signat peculiariter distinctionem divinarum Personarum, sicut ver– bis sequentibus declarat consubstantialitatem VERBI cum PATRE, dicens: « et Deus erat VERBUM; ubi VERBUM est subjectum, et Deus est praedi– catum, uti apparet ex articulo « ó Lógos » 3. U nitas essentiae cum di– stinctione Personarum in divinis ab aetemo exsistens, non poterat brevius et clarius atque nervosius affirmari. v. 2: « Hoc (sel. VERBUM) erat in principio apud Deum »; est repe– titio summaria versus primi, et quaedam pausa, quae transitum ad se– quentia praeparat: nam de illa sublimitate vitae intimae VERBI in Deo, descendit ad operationes VERBI ad extra, np. ad creationem. 2 Tamen e:f'IO(t vel µé'le:t'I 1tpoc; 1:-['10( adhibetur eodem sensu ac 1tO(p& 1:-t'lt = apud aliquem. - Cfr. 1 Cor. 16; 7; Gal. 1, 18; 4, 20; 2 Thes 2, 5: (Cfr. M. ZER– WICK, in VDni 23 (1943), 91. 3 Ratio ob quam primo ponit praedicatum, et in fine subiectum, est a n a p h o - r a , ut resumat nempe ultimam vocero praecedentis sententiae: quae figura grata est hebraeis; cfr. v gr. Gen. 1, 1 sq. (Ita MALDONATUS, in h. l.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz