BCCCAP00000000000000000000544
46 I• PARS, INTRODUCTORIA sententia, quae tenet Marcum iuxta praedicationem Petri, Lucam autem iuxta praedicationem Pauli scripsisse, simulque asserit iisdem Evangelistis praesto fuisse alios quoque fontes fide dignos, sive orales sive etiam iam scriptis consignatos? - Resp. - Negative. Dub. 9. - Utrum dicta et gesta, quae a Marco iuxta Petri praedi– cationem accurate et quasi graphice enarrantur, et a Luca, assecuto omnia a principio dilígenter per testes plane fide dignos, quippe qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis (Le. 1, 2 s.) sincerissime exponuntur, plenam sibi eam fidem historicam iure vindicent, quam eisdem semper praestitit Ecclesia; an e contrario eadem facta et gesta censenda sint historica veritate, saltem ex parte, destituta, sive quod scriptores non fuerint testes oculares, sive quod apud utrumque Evan– gelistam defectus ordinis ac discrepantia in successione factorum haud raro deprehendantur, sive quod, cum tardius venerint et scripserint, necessario conceptiones mentí Christi et Apostolorum extraneas, aut facta plus minusve iam imaginatione populi inquinata referre debue– rint, sive demum quod dogmaticis ideis praeconceptis quisque pro suo scopo, indulserint, - Resp. - A:ffirmative ad primam partem, negative ad alteram. IV - DE QUAESTIONE SYNOPTICA (26 Iunii 1912: Ench. Bibl., nn. 404. 405) Dubium 1: - Utrum, servatis quae iuxta praecedenter statuta om– nino servanda sunt, praesertim de authenticitate et integritate trium Evangeliorum Matthaei, Marci et Lucae, de identitate substantiali Evangelii graeci Matthaei cum eius originali primitivo, necnon de ordine temporum quo eadem scripta fuerunt, ad explicandum eorum ad invicem similitudin:es aut dissimilitudines, inter tot varias opposi– tasque auctorum sententias, liceat exegetis libere disputare, et ad hypo– theses traditionis sive scriptae sive oralis vel etiam dependentiae unius a praecedenti vel a praecedentibus appellare? - Resp. - Affirmative. Dub. 2. - Utrum ea quae superius statuta sunt, ii servare censeri debeant, qui, nullo fulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile amplectuntur hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem Evangelii graeci Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum potissimum dependentia ab Evangelio Marci et a collectione sic dicta 'sermonum Domini' contendit explicare, ac proinde eam li– bere propugnare valeant? - Resp. - Negative ad utramque partem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz