BCCCAP00000000000000000000544
DECRE1'A P.C.B. DE EVANGELIIS 45 nonicos recipiendos; vel saltem demonstrent versuum eorumdem Marcum non esse auctorem? - Resp. - Negative ad utramque partem. Dub. 3. - Utrum pariter dubitare liceat de inspiratione et cano– nicitate narrationum Lucae de infantia Christi (Le. ce. 1-2), aut de apparitione Angeli Iesum confortantis et de sudore sanguíneo (Le. 22, 43 s.); vel solidis saltem rationibus ostendi possit, - quod placuit antiquis haereticis et quibusdam etiam recentioribus criticis arridet -, easdem narrationes ad genuinum Lucae Evangelium non pertinere? - :Resp. - Negative ad utramque partem. Dub. 4. - Utrum rarissima illa et prorsus singularia documenta, in quibus canticum 'Magníficat' non Beatae Virgini Mariae, sed Elisa– beth tribuitur, ullo modo praevalere possint ac debeant contra testi– monium concors omnium fere codicum tum graeci textus originalis, tum versionum, necnon contra interpretationem quam plane exigunt non minus contextus, quam ipsius Virginis animus et constans Eccle– siae traditio, - Resp. - Negative. Dub. .. 5. - Utrum, quoad ordinem chronologicum Evangeliorum, ab ea sententia recedere fas sit, quae antiquissimo aeque ac constanti traditionis testimonio roborata, post Matthaeum, qui omnium pri– mus Evangelium suum patrio sermone conscripsit, Marcum ordine secundum, et Lucam tertium scripsisse testatur; aut huic sententiae adversari vicissim censenda sit eorum opinio quae asserit Evangelium secundum et tertium ante graecam primi Evangelii versionem esse compositum, - Resp. - Negative ad utramque partem. Dub. 6. - Utrum tempus compositionis Evangeliorum Marci et Lucae usque ad urbem Ierusalem eversam differre liceat; vel, eo quod apud Lucam prophetia Domini circa huius urbis eversionem magis determinata videatur, ipsius saltem Evangelium obsidione iam in– choata fuisse conscriptum, sustineri possit? - Resp. - Negative ad utramque partem. Dub. 7. - Utrum affirmari debeat Evangelium Lucae praecessisse librum Actuum Apostolorum; et cum hic liber, eodem Luca aus;tore (Act. I, 1 s.), ad finem captivitatis romanae Apos!oli fuerit absolutus {Act. 28, 30 s.), eiusdem Evangelium non post hoc tempus fuisse com– positum, - Resp. - Affirmative. Dub. 8. - Utrum, prae oculis habitis tum traditionis testimoniis, tum argumentis internis, quoad fontes, quibus uterque Evangelista in conscribendo Evangelio usus est, in dubium vocari prudenter queat
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz