BCCCAP00000000000000000000544
44 I• PARS, INTRODUCTORIA Dub. 6. - Utrum ex eo, quod auctor prinú Evangelii scopum pro– sequitur praecipue dogmaticum et apologeticum, demonstrandi nempe iudaeis Iesum esse Messiam a prophetis praenuntiatum et a Davidica stirpe progenitum, et quod insuper in disponendis factis et dictis quae enarrat et refert, non semper ordinem chronologicum tenet, deduci inde liceat ea non esse ut vera recipienda: aut etiam affirmari possit narrationes gestorum et sermonum Christi, quae in ipso Evangelio leguntur, alterationem quamdam et adaptationem sub influxu prophe– tiarum Veteris Testamenti et adultioris Ecclesiae status subiisse, ac proinde historicae veritati haud esse conformes? - Resp. - Negative ad utramque partem. Dub. 7. - Utrum spec1at1m solido fundamento destitutae censeri iure debeant opiniones eorum, qui in dubium revocant authenticita– tem historicam duorum priorum capitum, in quibus genealogía et , infancia Christi narrantur, sicut et quarumdam in re dogmatica magni momenti sententiarum, uti sunt illae quae respiciunt primatum Petri (Mt. 16, 17-19), formam baptizandi cum universali nússione praedi– candi Apostolis traditam (Mt. 28, 19 s.), professionem fidei Aposto– lorum in divinitatem Christi (Mt. 14, 33), et alía huiusmodi, quae apud Matthaeum peculiari modo enuntiata occurrunt? - Resp. - Affirmative. III ."'" DE EVANGELIIS MARCI ET LUCAE (26 lunii 1912) Dubium 1. - Utrum luculentum traditionis suffragium, inde ab Ecclesiae primordiis núre consentiens ac multiplici argumento firma– tum, nimirum disertis SS. Patrum et scriptorum ecclesiasticorum testimoniis, citationibus et allusionibus in eorumdern scriptis occurren– tibus, veterum haereticorum usu, versionibus Librorum Novi Testa– ménti, codicibus manuscriptis antiquissinús et pene universis, atque etiam internis rationibus ex ipso Sacrorum Librorum textu desumptis, certo affirmare cogat Marcum, Petri discipulum et interpretem, Lucarn vero medicum, Pauli adiutorem et conútem, revera Evangeliorum, quae ipsis respective attribuuntur, esse auctores? - Resp. - Affirmative. Dub. 2. - Utrurn rationes, quibus nonnulli critici demonstrare nituntur postremos duodecim versus Evangelii Marci (Me. 16, 9-20) non esse ab ipso Marco conscriptos, sed ab aliena manu appositos, tales sint, quae ius tribuant affirmandi eos non esse ut inspiratos et ca-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz