BCCCAP00000000000000000000544

DECRETA P.C.B. DE EVANGELIIS 43 II - DE PRIMO EVANGELIO (19 lunii 1911) Dubium 1. - Utrum, attento universali et a primis saeculis con– stanti Ecclesiae consensu, quem luculenter ostendunt diserta Patrum testimonia, codicum Evangeliorum inscriptiones, Sacrorum Librorum versiones vel antiquissimae et catalogi a SS. Patribus, ab ecclesiasticis scriptoribus, a Summis Pontificibus et Conciliis traditi, ac tandem usus liturgicus Ecclesiae orientalis et occidentalis, affirmari certo possit et debeat Matthaeum, Christi Apostolum, revera Evangelii sub eius no– mine vulgati esse auctorem? - Resp. Affirmative. Dub. 2. - Utrum traditionis suffragio satis fulciri censenda sit sententia, quae tenet Matthaeum et ceteros Evangelistas in scribendo praecessisse, et primum Evangelium patrio sermone a iudaeis palaesti– nensibus tune usitato, quibus opus illud erat directum, conscripsisse? - Resp. ,.. Affirmative ad utramque partem. Dub. 3. - Utrum redactio huius originalis textus differri possit ultra tempus eversionis Ierusalem, ita ut vaticinia, quae de eadem ever– sione ibi leguntur, scripta fuerint post eventum: aut, quod allegad solet Irenaei testimonium 72 , incertae et controversae interpretationis, tanti ponderis sit existimandum, ut cogat reicere eorum sententiam, qui congruentius traditioni censent eamdem redactionem etiam ante Pauli in Urbem adventum fuisse confectam? - Resp. - Negative ad utramque partem. Dub. 4. - Utrum sustineri vel probabiliter possit illa moderno– rum quorumdam opinio, iuxta quam Matthaeus non proprie et strkte Evangelium composuisset, quale nobis est traditum, sed tantummodo collectionem aliquam dictorum seu sermonum Christi, quibus tam– quam fontib~s usus esset alius auctor anonymus, quem Evangelii ipsius redactorem faciunt? - Resp. - Negative. Dub. 5: - Utrum ex eo quod Patres et ecclesiastici scriptores om– nes, immo Ecclesia ipsa iam a suis incunabulis, unice usi sunt, tamquam canonico, graeco textu Evangelii ,sub Matthaei nomine cogniti, ne iis quidem exceptis, qui Matthaeum Apostolum patrio scripsisse sermone expresse tradiderunt, certo probari possit ipsum Evangelium graecum identicum esse quoad substantiam cum Evangelio illo, patrio sermone ab eodem Apostolo exarato? - Resp. - Affirmative. 72 S. IREN., Adv. haer. 3, 1, 2: (PG 7, 844 s.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz