BCCCAP00000000000000000000544
INTEGRITAS EVANGELIORUM 41 At, ex alia parte, in favorem eius citari possunt piures codd un– ciales, praesertim D ( cod Bezae, saec 6), et multi minusc, necnon verss Vg, boh, syrpal, & : item videtur pericopa iam saec II nota fuisse Pa– piae et Pastori Hermae; eam expresse citat S. PACIANUS, Ep. Barci– nonensis (t 394), S. AMBROSIUS, et HIERONYMUS, qui dicit in multis gr et lat codd eam inveniri 67, et S. AuGUSTINUS, qui et eam exponit in serie Evangelii Joannis 68, et praebet explicationem probabilem omissionis eius in multis codd, ne videlicet peccatum adulterii faci– lius excusari videretur 69. Notatu dignum est, quod in quibusdam codd, ut Lb. relinquitur spatium vacuum inter Jo 7, 52 et 8, 12: quod indicat pericopam fuisse ipsis notam, sed dubiam; in aliis testibus po– nitur pericopa alio loco, sive in fine Evangelii Joannis, (post e 21, 24), sive post Le. 21, 38. - At praeferendus est locus traditiona:lis (Jo 8, 1-11), quia Jo 8, 15 videtur alludere ad factum adulterae. Potest supponi cum nonnullis auctoribus pericopam nostram scrip– tam fuisse in folio separata, sive a Joanne ipso, sive ah aliquo eius dis– cipulo, eanique post vulgatum Evangelium fuisse ei apto loco insertam 70. Commissio biblica in Decreto Evangelium Joannis respiciente 71 , quaestionem hanc tangere noluit: unde videtur liber– tatem opinandi in casu tacite concessisse. 11. - DECRETA PüNTIF COMM DE RE BIBLICA CIRCA EVANGELIA. Omrtes fere quaestiones isagogicae in Evangelia, quas modo deliba– vimus, considerantur in quattuor Decretis quae Pontificia Commissio de re bíblica hucusque edidit circa Evangelia, quaeque in commo– dum lectorum hic apponere placet. Primum tempore (29 Maii 1907) respicit quartum Evangelium, cuius auctor et historica veritas tribus responsionibus statuitur (Ench bibl 2 , nn. 187-89).. - Alterum (19 Junii 1911) agit de Evangelio Mat– thaei, complectens septem responsionibus ea quae de auctore, de tem– pore compositionis, et de historica veritate eius tenenda sunt. (E. BZ., nn. 388-394). - Tertium (26 Junii 1912) pro obiecto habet alia duo Synoptica, Evangelia Marcí et Lucae, et eadem puncta ac de Evangelio Matthaei, novem responsionibus tractat. (E. BZ., nn. 395-403). - Quar- 67 Adv Pelag, 2, 17: PL 23, 553. 68 Tract, 33, 4-8: PL 35, 1648-51. 69 De coníug adult, 2, 6, 5; 2, 7, 6: PL 40, 474. - Contra Faust 22, 25: PL 42, 417. 70 Cfr. HéiPFL-GuT, Introd spec in N. T. 5• ed. METZINGER, p. 227-29. 71 Ench bibl2 nn. 187-189.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz