BCCCAP00000000000000000000544
40 INTRODUCTIO IN EVANGELIA B) Christus ab Angelo in Gethsemani confortatus, sanguinem sudat (Le. 22, 43 s). De hac pericopa hoc videtur dicendum: Etsi verum est versus istos in multis codd non haberi, v gr in A B, (in B tamen relinquitur illo loco spatium vacuum clausulae capiendae aptum), et plures Patres eos non citare, nihilominus pro genuinis habendi sunt: etenim, a) testes qui eos habent, multo plures sunt, nec minoris auc– toritatis, v gr. cod S, vers Vg; b) omissio eorum in aliis testibus ex– plicari potest ex adiunctis illius temporis ad quod pertinent isti codd: erat nempe tempus pugnae acerrimae contra Arianismum; et ne Aria– ni istis versibus ad haeresim suam abuterentur, sicut, teste S. EPIPHA– NIO 66, faciebant, omittebantur in textu, et in expositione silentio pre– mebantur. Hoc confirmatur ex eo quod testes qui eis carent, sunt in genere originis aegyptiacae, ubi nempe acerrima fuit controversia ariana; e) testes ante initam controversiam arianam, vel post eam se– datam continent versus istos: imo, inter scriptores coaevos haeresis arianae nemo hos versus positive reicit aut impugnat, sed eos simpli- · citer non adhibet; d) facilius explicatur eorum omissio in parte testium, si sunt originales, quam eorum additio posterior in plerisque testibus, si originales non sunt. Jure igitur Pont Comm de re biblica edixit, rationes solidas non haberi, quibus ostendi possit hos versus ad genuinum Lucae Evange– lium non pertinere (Ench bibl 2 , 397). C) Pericopa de Muliere Adultera (Jo. 8, 1-11). - Canonicitas huius pericopae indubia est, ex laudato Decreto Conc Trid de canonicis Scripturis (Ench bibl2, 60). Eius vero genuinitas a criticis acatholicis communiter negatur, a nonnullis catholicis addubitatur (KNABENBAUER, BELSER, LAGRANGE, TILLMANN, &). - Reapse, argumenta quae genui– nitati favent, et ea quae ipsi adversantur, aequalia fere sunt, adeo ut animus haereat anceps, et iudicium certum vix dari possit. - Deest quidem in antiquioribus codd gr, B A S &, et in pluribus min, necnon in praecipuis codd veteris Latinae, et in verss syriacis; item Patres latini antiquiores (TERTULLIANUS, CYPRIANUS, HILARIUS) videntur eam ignorasse, sicut et Patres graeci, qui quartum Evangelium commentariis instruxerunt (ORIGENES, THEODORUS MoPs., CHRYSO– STOMUS, CYRILLUS ALEx.), hanc pericopam exponere omittunt. Neque rationes intemae (lingua, stilus, locutiones, quae potius sunt Syno– pticis propria), authenticitati joanneae favere videntur. 66 Ancor. 31, 4 s (PG 43, 73); Haer 69, 19; (PG 42, 232).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz